라틴어 문장 검색

sive dies igitur caput hoc miserabile cernit, sive pruinosi Noctis aguntur equi, sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis, ignibus admotis ut nova cera solet, saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem, ne mea Sarmaticum contegat ossa solum, cum subit Augusti quae sit clementia, credo mollia naufragiis litora posse dari.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 223)
mors nobis tempus habetur iners.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 524)
vosque, quibus perii, tunc cum mea fama sepulta est, nunc quoque de nostra morte tacere reor.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 545)
di procul a cunctis, qui te venerantur amantque huius notitiam gentis habere velint, nos satis est inter glaciem Scythicasque sagittas vivere, si vita est mortis habenda genus, nos premat aut bello tellus, aut frigore caelum, truxque Getes armis, grandine pugnet hiems . nos habeat regio nec pomo feta nec uvis, et cuius nullum cesset ab hoste latus.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, Ex Ponto, poem 74)
cerne quid Aeacides post mortem praestet amico:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 315)
instar et hanc vitam mortis habere puta.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 316)
a Stygia quantum mors mea distat aqua?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 318)
si mea mors redimenda tua, quod abominor, esset, Admeti coniunx, quam sequereris, erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 153)
morte nihil opus est, nihil Icariotide tela.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 157)
sint igitur vestro mea commendata favore carmina, non possum pro quibus ipse loqui, scripta placent a morte fere, quia laedere vivos livor et iniusto carpere dente solet.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 439)
si genus est mortis male vivere, terra moratur, et desunt fatis sola sepulchra meis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 440)
occidis ante preces, causamque ego, .Maxime, mortis (nec fuero tanti) me reor esse tuae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 69)
ipsum morte tua concidit auxilium.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 611)
ipse vides, onerata ferox ut ducat Iazyx per medias Histri plaustra bubulcus aquas, aspicis et mitti sub adunco toxica ferro, et telum causas mortis habere duas.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 73)
cessat duritia mors quoque victa mea.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 4권, poem 105)

SEARCH

MENU NAVIGATION