라틴어 문장 검색

sicut amaracini blandum stactaeque liquorem et nardi florem, nectar qui naribus halat, cum facere instituas, cum primis quaerere par est, quod licet ac possis reperire, inolentis olivi naturam, nullam quae mittat naribus auram, quam minime ut possit mixtos in corpore odores concoctosque suo contractans perdere viro, propter eandem debent primordia rerum non adhibere suum gignundis rebus odorem nec sonitum, quoniam nihil ab se mittere possunt, nec simili ratione saporem denique quemquam nec frigus neque item calidum tepidumque vaporem, cetera, quae cum ita sunt tamen ut mortalia constent, molli lenta, fragosa putri, cava corpore raro, omnia sint a principiis seiuncta necessest, inmortalia si volumus subiungere rebus fundamenta, quibus nitatur summa salutis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 19:2)
quando quidem totis mortalibus adsimulata ipsa quoque ex aliis debent constare elementis, inde alia ex aliis, nusquam consistere ut ausis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 22:3)
quando quidem vitae depactus terminus alte tam manet haec et tam nativo corpore constant quam genus omne, quod his generatimst rebus abundans.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 24:11)
iure igitur pereunt, cum rarefacta fluendo sunt et cum externis succumbunt omnia plagis, quando quidem grandi cibus aevo denique defit, nec tuditantia rem cessant extrinsecus ullam corpora conficere et plagis infesta domare.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 25:10)
omnia debet enim cibus integrare novando et fulcire cibus, omnia sustentare, ne quiquam, quoniam nec venae perpetiuntur quod satis est, neque quantum opus est natura ministrat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 26:2)
Et quoniam docui, cunctarum exordia rerum qualia sint et quam variis distantia formis sponte sua volitent aeterno percita motu, quove modo possint res ex his quaeque creari, hasce secundum res animi natura videtur atque animae claranda meis iam versibus esse et metus ille foras praeceps Acheruntis agendus, funditus humanam qui vitam turbat ab imo omnia suffundens mortis nigrore neque ullam esse voluptatem liquidam puramque relinquit.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 1:10)
quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, sive aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:13)
ergo corpoream naturam animi esse necessest, corporeis quoniam telis ictuque laborat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 4:14)
quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque scire licet perquam pauxillis esse creatam seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:1)
nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum, nil horum quoniam recipit mens posse creare sensiferos motus, quae denique mente volutat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 6:7)
ut videas, quoniam coniunctast causa salutis, coniunctam quoque naturam consistere eorum.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 8:21)
nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum corpore nec membris incussam sidere cretam, nec nebulam noctu neque arani tenvia fila obvia sentimus, quando obretimur euntes, nec supera caput eiusdem cecidisse vietam vestem nec plumas avium papposque volantis, qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim, nec repentis itum cuiusvis cumque animantis sentimus nec priva pedum vestigia quaeque, corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 10:1)
Principio quoniam tenuem constare minutis corporibus docui multoque minoribus esse principiis factam quam liquidus umor aquai aut nebula aut fumus - nam longe mobilitate praestat et a tenui causa magis icta movetur, quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:3)
quando quidem gigni pariter pariterque videmus crescere et, [ut] docui, simul aevo fessa fatisci.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:6)
[et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum et pariter mentem sanari corpus inani] denique cor, hominem cum vini vis penetravit acris et in venas discessit diditus ardor, consequitur gravitas membrorum, praepediuntur crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens, nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt, et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur, cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini conturbare animam consuevit corpore in ipso?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 12:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION