라틴어 문장 검색

Eorum ego vitam mortemque iuxta aestumo, quoniam de utraque siletur.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 2장12)
Agitabatur magis magisque in dies animus ferox inopia rei familiaris et conscientia scelerum, quae utraque iis artibus auxerat, quas supra memoravi.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 5장9)
Igitur senati decreto Q. Marcius Rex Faesulas, Q. Metellus Creticus in Apuliam circumque ea loca missi -- ii utrique ad urbem imperatores erant, impediti, ne triumpharent, calumnia paucorum, quibus omnia honesta atque inhonesta vendere mos erat --, sed praetores Q. Pompeius Rufus Capuam, Q. Metellus Celer in agrum Picenum iisque permissum, uti pro tempore atque periculo exercitum conpararent.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 30장4)
utrique victoriam crudeliter exercebant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 38장6)
Nam uterque cum illo gravis inimicitias exercebat:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 49장2)
Quos quoniam res obtulerat, silentio praeterire non fuit consilium, quin utriusque naturam et mores, quantum ingenio possum, aperirem.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 53장10)
Itaque tempus ad utramque rem decernitur, sed maturius ad pecuniam distribuendam.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 12장2)
Igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 13장12)
Deinde utrique curia egrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장4)
Deinde utrique alteris freti finitimos armis aut metu sub imperium suum coegere, nomen gloriamque sibi addidere, magis ii, qui ad nostrum mare processerant, quia Libyes quam Gaetuli minus bellicose.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장13)
Interim haud longe a mari prope Cirtam oppidum utriusque exercitus consedit et, quia diei extremum erat, proelium non inceptum.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 21장2)
Ita utrique digrediuntur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 22장12)
utriusque cladis non lex, verum libido eorum finem fecit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 31장13)
Itaque ipse cum expeditis cohortibus, item funditorum et sagittariorum delecta manu apud primos erat, in postremo C. Marius legatus cum equitibus curabat, in utrumque latus auxiliarios equites tribunis legionum et praefectis cohortium dispertiuerat, ut cum iis permixti uelites, quocumque accederent, equitatus hostium propulsarent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 46장9)
Cui Metellus petenti, more regum ut sellam iuxta poneret, item postea custodiae causa turmam equitum Romanorum, utrumque negauerat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장2)

SEARCH

MENU NAVIGATION