라틴어 문장 검색

inclitus ergo parens patriae, moderator et orbis, nil egit prohibendo vagas ne pristinus error crederet esse deum nigrante sub aere formas, aut elementorum naturam, quae Patris ars est omnigeni, summa pro maiestate sacraret, vir solus cui cura fuit ne publica morum plaga cicatricem summa leviter cute clausam duceret, et latebram tabentis vulneris alte inpressam penitusque putri de pure peresam iuncta superficies medico fallente foveret, sed studuit quo pars hominis generosior intus viveret atque animam letali peste piatam nosset ab interno tutam servare veneno?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권23)
ture etiam ducibus parvoque sacello inpertitus honos, quem dum metus aut amor aut spes adcumulant, longum miseris processit in aevum mos patrius:
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권62)
et, si Rhea sacram lascivi Martis amore lusa pudicitiam fluviali amisit in ulva, crediderim generosae aliquem stirpis, sed eundem moribus infamem, conpressa virgine per vim se dixisse deum, ne stuprum numinis ullus obicere auderet turpi miseraeque puellae, haec Italos induxit avos vel fama vel error, Martia Romuleo celebrarent ut sacra campo, utque Palatinis Capitolia condita saxis signarent titulo proavi Iovis atque Pelasgae Palladis et Libyca Iunonem ex arce vocarent, cognatos de Marte deos, Veneris quoque nudum accirent proceres Erycino e vertice signum, utque deum mater Phrygia veheretur ad Ida, Bacchica de viridi peterentur ut orgia Naxo.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권68)
numquam oculos animumque levans rationis ad arcem rettulit, insulsum tenuit sed credulus usum, privatos celebrans agnorum sanguine divos, iamque domo egrediens, ut publica festa diesque et ludos stupuit celsa et Capitolia vidit laurigerosque deum templis adstare ministros ac Sacram resonare Viam mugitibus ante delubrum Romae (colitur nam sanguine et ipsa more deae, nomenque loci ceu numen habetur, atque urbis Venerisque pari se culmine tollunt templa, simul geminis adolentur tura deabus), vera ratus quaecumque fiant auctore senatu,1 contulit ad simulacra fidem dominosque putavit aetheris, horrifico qui stant ex ordine vultu.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권75)
Iano etiam celebri de mense litatur auspiciis epulisque sacris, quas inveterato, heu miseri, sub honore agitant, et gaudia ducunt festa Kalendarum, sic observatio crevit ex atavis quondam male coepta, deinde secutis tradita temporibus serisque nepotibus aucta, traxerunt longam corda inconsulta catenam, mosque tenebrosus vitiosa in saecula fluxit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권78)
hunc morem veterum docili iam aetate secuta posteritas mense atque adytis et flamine et aris Augustum coluit, vitulo placavit et agno, strata ad pulvinar iacuit, responsa poposcit.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권79)
"horrificos quos prodigialia cogunt credere monstra deos, quos sanguinolentus edendi mos iuvat, ut pinguis luco lanietur in alto victima visceribus multa inter vina vorandis."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권143)
"deponas iam festa velim pueritia, ritus ridiculos tantoque indigna sacraria regno."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권153)
allegat morem veterem, nil dulcius esse affirmat solitis populosque hominesque teneri lege sua.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 224)
"libera sum, liceat proprio mihi vivere more."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 230)
"sed qui sit qualisque Deus, diversa secuti quaerimus atque viis longe distantibus unum imus ad occultum, suus est mos cuique genti, per quod iter properans eat ad tam grande profundum."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 233)
"sed tamen esse modum volui parcisque fruenda moribus indulsi, quantum moribundus et aeger corporis ac vitae volucris sibi posceret usus;"
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 245)
"quamvis perflabilis illa feratur more noti, capiam tamen et tormenta adhibebo ipse incorporeus ac spirituum sator unus."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 263)
"tunc sicca et mortua sulcis aut foveis mandata latent et more sepulcri obruta de tumulis redivivo germine surgunt."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 268)
an veterem tantum morem ratione relicta eligis et dici id patitur sapientis acumen ingeniumque viri?
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 294)

SEARCH

MENU NAVIGATION