라틴어 문장 검색

Nihil autem magis cavendum est senectuti, quam ne languori se desidiaeque dedat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 158:3)
Sed multo etiam magis elaborandum est, ne animi motus a natura recedant;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 168:3)
fit enim nescio quo modo, ut magis in aliis cernamus quam in nobismet ipsis, si quid delinquitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 188:4)
Ergo etiam solitario homini atque in agro vitam agenti opinio iustitiae necessaria est, eoque etiam magis, quod, eam si non habebunt, [iniusti habebuntur,] nullis praesidiis saepti multis afficientur iniuriis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 51:3)
Si vero inest in oratione mixta modestia gravitas, nihil admirabilius fieri potest, eoque magis, si ea sunt in adulescente.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 64:8)
Quod eo magis miror, quia scriptum a discipulo eius Posidonio est triginta annis vixisse Panaetium, posteaquam illos libros edidisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 10:1)
Detrahere igitur alteri aliquid et hominem hominis incommodo suum commodum augere magis est contra naturam quam mors, quam paupertas, quam dolor, quam cetera, quae possunt aut corpori accidere aut rebus externis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 26:1)
Atque hoc multo magis efficit ipsa naturae ratio, quae est lex divina et humana;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 28:4)
Etenim multo magis est secundum naturam excelsitas animi et magnitudo itemque comitas, iustitia, liberalitas quam voluptas, quam vita, quam divitiae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 29:1)
Deinde, qui alterum violat, ut ipse aliquid commodi consequatur, aut nihil existimat se facere contra naturam aut magis fugiendam censet mortem, paupertatem, dolorem, amissionem etiam liberorum, propinquorum, amicorum quam facere cuiquam iniuriam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 31:1)
Ab iis enim constitutam inter homines societatem evertunt, cuius societatis artissimum vinculum est magis arbitrari esse contra naturam hominem homini detrahere sui commodi causa quam omnia incommoda subire vel externa vel corporis . . . vel etiam ipsius animi, quae vacent iustitia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 34:6)
Non igitur magis est contra naturam morbus aut egestas aut quid eius modi quam detractio atque appetitio alieni, sed communis utilitatis derelictio contra naturam est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 36:5)
nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 112:3)
Cedat vero, sed ei, cuius magis intersit vel sua vel rei publicae causa vivere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 115:3)
Haec quidem ratio non magis contra Reguli quam contra omne ius iurandum valet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 135:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION