라틴어 문장 검색

Nec ideo te prohibuerim hos quoque audire, quibus admittere populum ac disserere consuetudo est, si modo hoc proposito in turbam prodeunt, ut meliores fiant faciantque meliores, si non ambitionis hoc causa exercent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 9:1)
Sed potest in penetralibus suis ostendi, si modo non institorem, sed antistitem nancta est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 52 15:4)
Praesentia enim nos delicatos facit, et quia aliquando una loquimur, ambulamus, consedimus, cum diducti sumus, nihil de is, quos modo vidimus, cogitamus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 9:3)
Ergo genus esse coepit horum omnium, quae modo rettuli, hominis, equi, canis, animal.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 9:7)
Illud, cui nomen modo parum proprium inposuimus," quod est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 11:4)
De hoc tamen quaeremus, pars summa vitae utrum faex sit an liquidissimum ac purissimum quiddam, si modo mens sine iniuria est et integri sensus animum iuvant nec defectum et praemortuum corpus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 58 33:1)
Et fortasse, si modo vera sapientium fama est recipitque nos locus aliquis, quem putamus perisse, praemissus est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 63 16:2)
modo certa mensura est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 66 9:2)
Et torqueri, si modo iacueris ipso torquente securior, et aegrotare, si non male dixeris fortunae, si non cesseris morbo, omnia denique, quae ceteris videntur mala, et mansuescent et in bonum abibunt, si super illa eminueris.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:2)
Hoc liqueat, nihil esse bonum nisi honestum, et omnia incommoda suo iure bona vocabuntur, quae modo virtus honestaverit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 5:3)
Quisquis volet, tibi contumeliam faciat et iniuriam, tu tamen nihil patieris, si modo tecum erit virtus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 7:2)
Quod summum bonum est, supra se gradum non habet, si modo illi virtus inest, si illam adversa non minuunt, si manet etiam comminuto corpore incolumis;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 71 18:4)
Adice nunc, quod si modo solutae corporibus animae manent, felicior illis status restat quam est, dum versantur in corpore.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 25:2)
Nulli non virtus et vivo et mortuo rettulit gratiam, si modo illam bona secutus est fide, si se non exornavit et pinxit, sed idem fuit, sive ex denuntiato videbatur, sive inparatus ac subito.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 18:1)
Nam ille, de quo loquebar modo, stultus etiam si bonae voluntatis est, aut minus quam debet aut alio quam debet tempore aut quo non debet loco reddit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 8:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION