라틴어 문장 검색

Fides scit Deum nobis factum esse proximum, Christum veluti magnum donum nobis esse datum, qui nos intus commutat, qui in nobis habitat, atque sic nobis praebet lucem quae vitae originem finemque, totum humani itineris cursum illuminat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 31:17)
21. Sic novitatem intellegere possumus, ad quam nos perducit fides.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:1)
Credens Amore mutatur, cui in fide panditur et in huic Amori se aperiendo qui ei offertur, eius exsistentia ultra eum extenditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:2)
« Habitare Christum per fidem in cordibus vestris » (Eph 3,17).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:5)
In fide « ego » credentis dilatatur ut ab Altero habitetur, ut in Altero vivat, et sic eius in Amore vita expanditur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:6)
Ecclesialis fidei effigies
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 33:1)
quisque contra ponderare se debet « sicut Deus divisit mensuram fidei » (Rom 12,3).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:3)
Credens discit se ipsum considerare, initium a fide sumens quam profitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:4)
Atque sicut Christus in se omnes credentes amplectitur, eius corpus constituentes, christianus se ipsum hoc in corpore comprehendit, in primigenia cum Christo fratribusque in fide necessitudine.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:6)
Tunc intellegitur quare extra hoc corpus, hanc Ecclesiae in Christo unitatem, hanc Ecclesiam quae – ad Romani Guardini verba – « est historica latrix obtutus Christi, omnia complectentis, in mundum », fides suam mensuram amittat, suam aequabilitatem, necessarium spatium ad se sustentandum iam non reperiat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:9)
Fides forma quadam fruitur quae necessario est ecclesialis, intra Christi corpus, veluti concretam credentium communionem se confitetur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:10)
Christi verbum, semel auditum atque sua vi, apud christianum in responsionem convertitur, et ipsum fit verbum enuntiatum, fidei confessio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:12)
Fides non est res privata, individualistica quaestio, subiectiva opinio, sed ex auditu oritur atque illuc tendit ut enuntietur ac nuntius fiat.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:15)
Fides tunc in christiano operatur, initio sumpto a recepto dono, ab Amore qui ad Christum trahit (cfr Gal 5,6) atque efficit ut iter Ecclesiae communicetur, in historia peregrinae ad consummationem.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:18)
Ei qui hoc modo est mutatus nova videndi ratio patet, fides eius oculis fit lux.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 34:19)

SEARCH

MENU NAVIGATION