라틴어 문장 검색

Incubuit enim timor Christianissimi ducis universas terras et regiones gentium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 26:10)
Principes dehinc Arabiae famam ducis tam gloriosissimam intelligentes, pacem et ipsi pariter et amicitiam cum eo componebant, sub hac conditione, ut pacifice Jerusalem et Joppen sui mercatores, omnia corpori necessaria afferentes, sine interdictione cum Christianis pretio mutuarent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:1)
Erant enim custodes et insidiae diffusae per mare, ne quidquam gentiles navigio suis civitatibus inferrent unde civitates, necessariis opibus abundantes et confisae factae, rebelles superbirent, et foedere neglecto, quod cum duce pepigerant, exaltatae resisterent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 28:6)
Tankradus enim non ut solebat viriliter auxilium cum suis ferebat fidele, prae invidia quae praecordia illius mordebat, eo quod dux Godefridus dum adhuc viveret et grabato aeger cubaret, Geldemaro, cognomine Carpenel, egregio militi et nobili, urbem in beneficio concesserit, si forte caperetur
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 44:5)
Dicebat enim:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 46:3)
Gaveras vero jactantiam Donimani intelligens, nequaquam his minis civitatem se illi aperire fatetur, ne ullis ejus obedire mandatis, dum adhuc vitam Baldewini principis Edessae vel Rohas incolumem sciret, nec aliquod adhuc infortunium illius narraretur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 56:3)
Baldewinus vero fugam ejus intelligens, persecutus est spatio trium dierum:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 58:4)
Conspiraverunt enim se non alium recipere, nisi fratrem aut unum de sanguine, et propter inaestimabilem ejus bonitatem et nimiam largitatem, et propter jusjurandum quo firmaverunt [0584D] se nunquam pati alienigenum regnare, aut sedere in throno Jerusalem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 60:8)
Remansit enim idem Baldewinus, ab Jerusalem et Ascalone cum caeteris profectus ad Boemundum, in Antiochia usque ad diem hanc in obsequio militari et solidorum conventione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 62:4)
Ex sola enim Damascenorum civitate, viginti millia Turcorum illuc in armis convenisse ferebantur;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:3)
Mane autem facto, Baldewinus intelligens suum defluxisse exercitum, dolore nimio motus, nihil tamen expavescens, universos quos voti sui compotes reperit sic adhortatur, dicens:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 64:6)
Geneadoil, princeps de Camolla, post suscitatos ignes, intelligens a relatoribus exiguas vires Baldewini, convenit ducem Damascenorum, quatenus in castris fessos et somno occupatos, invaderet.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:2)
Altera autem die orta, Baldewinus sollicitus ac pervigil, intelligens Turcos jam matutinos adesse, in quamdam planitiem post tergum relictam totum fidelium reduxit exercitum, ac si fugam iniisset.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 68:7)
Est enim mos Sarracenorum gentis, ut quoslibet novos victores timeant et obediant eis, victos parvipendant et persequantur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:2)
Baldewinus igitur fugam universorum intelligens, orto sole cum praeda equorum, cum captivis Turcis et spoliis, castra movit ad Sidonem civitatem et Gibeloth:
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 70:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION