라틴어 문장 검색

Deinde si das aliquid iuris tristitiae, timori, cupiditati, ceteris motibus pravis, non erunt in nostra potestate.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 11:2)
Hoc recte diceretur, nisi dissimilis esset gubernatoris condicio et sapientis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 32:1)
Aequum inter omnes cives ius sit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 86 2:2)
dissimillima enim utriusque rei condicio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 27:2)
" Alia est commodorum condicio, alia bonorum;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 36:1)
Non est autem ars sui iuris, cui precarium fundamentum est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 88 27:6)
Solon qui Athenas aequo iure fundavit, inter septem fuit sapientia notos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:2)
Hi non in foro nec in consultorum atrio, sed in Pythagorae tacito illo sanctoque secessu didicerunt iura, quae florenti tunc Siciliae et per Italiam Graeciae ponerent.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 6:5)
Tota ante oculos sortis humanae condicio ponatur, nec quantum frequenter evenit, sed quantum plurimum potest evenire, praesumamus animo, si nolumus opprimi nec illis inusitatis velut novis obstupefieri;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 8:3)
Itaque formetur animus ad intellectum patientiamque sortis suae et sciat nihil inausum esse fortunae, adversus imperia illam idem habere iuris quod adversus imperantes, adversus urbes idem posse quod adversus homines.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 15:1)
Conditor ille iuris humani non natalibus nos nec nominum claritate distinxit, nisi dum sumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 91 16:6)
" His decretis eum illum in conspectum suae condicionis adduxeris et cognoverit beatam esse vitam non quae secundum voluptatem est, sed secundum naturam, cum virtutem unicum bonum hominis adamaverit, turpitudinem solum malum fugerit, reliqua omnia, divitias, honores, bonam valitudinem vires, imperia, esse mediam partem nec bonis adnumerandam nec malis, monitorem non desiderant ad singula, qui dicat:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 8:1)
Tunc laudant otium lene et sui iuris, odio est fulgor et fuga a rebus adhuc stantibus quaeritur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 74:2)
Vis scire, quam dissimilis sit aliarum artium condicio et huius ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 8:5)
Pariter sint, quae disponi solent, uno iure perfusa.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 95 28:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION