라틴어 문장 검색

nec me fallit, eas quoque leges esse, quae non in perpetuum rogentur, sed de honoribus aut imperiis, qualis Manilia fuit, de qua Ciceronis oratio est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 84:1)
ceterum sentientibus iam tum optima duae res impedimento fuerunt, quod et longa consuetudo aliter docendi fecerat legem, et robusti fere iuvenes nec hunc laborem desiderantes exemplum nostrum sequebantur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 89:1)
ne id quidem inutile, etiam corruptas aliquando et vitiosas orationes, quas tamen plerique iudiciorum pravitate mirantur, legi palam ostendique in his, quam multa impropria, obscura, tumida, humilia, sordida, lasciva, effeminata sint;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 97:1)
nemo autem a me exigat id praeceptorum genus, quod est a plerisque scriptoribus artium traditum, ut quasi quasdam leges necessitate constrictas studiosis dicendi feram:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:1)
utique prooemium et id quale, proxima huic narratio, quae lex deinde narrandi, propositio post hanc vel, ut quibusdam placuit, excursio, tum certus ordo quaestionum ceteraque, quae, velut si aliter facere fas non sit, quidam tanquam iussi sequuntur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 186:2)
aut non divina M. Tulli eloquentia et contra leges agrarias popularis fuit et Catilinae fregit audaciam et supplicationes, qui maximus honor victoribus bello ducibus datur, in toga meruit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 255:2)
nec legum repertores sine summa vi orandi consecutos, ut se ipsi homines ad servitutem iuris astringerent.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 257:2)
Cicero quidem initium orandi conditoribus urbium ac legum latoribus dedit, in quibus fuisse vim dicendi necesse est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 30:1)
cur tamen hane primam originem putet, non video, cum sint adhuc quaedam vagae et sine urbibus ac sine legibus gentes, et tamen qui sunt in iis nati et legationibus fungantur et accusent aliqua atque defendant et denique alium alio melius loqui credant.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 30:2)
et si dicat, non habes legem, syllogismo) concedamus ex depulsione nasci statum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 99:2)
nempe legem esse certum est quae permittat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:4)
si accusabitur theatrali lege, depulsio erit rei;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 102:7)
sed quoniam, quod iure dicimur fecisse, non hunc solum intellectum habet, ut lege, sed illum quoque, ut iuste fecisse videamur, secuti Antonium apertius voluerunt eosdem status distinguere.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 128:4)
horum deinde fecerunt species, ita ut legali subiicerent finitionem et alios, qui ex scripto ducuntur, legum contrariarum, quae ἀντινομία dicitur, et scripti et sententiae vel voluntatis, id est κατα` ῥητο`ν και` διάνοιαν et quam nos varie translativam, transumptivam, transpositivam vocamus, συλλογισμόν quem accipimus ratiocinativum vel collectivum, ambiguitatis, quae ἀμφιβολία nominatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 129:1)
legales autem quaestiones has fecit, scripti et voluntatis (quam ipse vocat κατα` ῥητο`ν και` ὑπεξαίρεσιν, id est dictum et exceptionem, quorum prius ei cum omnibus commune est, exceptionis nomen minus usitatum), ratiocinativum, ambiguitatis, legum contrariarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 144:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION