라틴어 문장 검색

vel ne compulsus negare non ex fide negarit et absolutus ibidem post tribunal de vestra rideat aemulatione iterum Christianus?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 2장 16:4)
non quin breviter reddi responsum potuerit non recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in perpetuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis beneficiis in vicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in perniciem suam faciles esse vellent, negarent, cui nihil negatum vellent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 162:1)
qui mihi consuessent aut libenter polliceri si quid esset eius modi quod eorum animos non offenderet, aut etiam negare et adferre rationem cur negarent, huic meae rogationi potius non continuo responderunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS: AD A. TORQVATVM ET CETEROS, letter 8 1:2)
negat enim vos Zeno, negat Antiochus scire quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 194:6)
alter, ut rediret, rei publicae praestitit, alter reditum suum Sullae negavit, cui nihil tunc negabatur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 3, letter 24 4:3)
nego domum ullam Locris, nego quemquam hominem expertem iniuriae esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 242:2)
nego fuisse causam cur postularet, nego ex edicto possidere potuisse, nego possedisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 10장 2:7)
et hoc quia iste optime noverat, negare non potuit, nam quae negavit, deo dimisi, iudicans quae occultare permissus non est.
(아우구스티누스, 편지들, 18. (A. D. 402 Epist. LXV) Domino Beatissimo et Venerabiliter Suscipiendo Patri et Consacerdoti Seni Xanthippo Augustinus In Domino salutem 1:9)
Tum Cicero, inopinata obprobratione permotus, accepisse se negavit ac domum quoque se empturum negavit atque Adeo, inquit, verum sit accepisse me pecuniam, si domum emero.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XII 5:1)
Nam quamlibet saepe obligati, si quid unum neges, hoc solum meminerunt quod negatum est.
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 4 6:3)
si negat reus, faciat statum qui negat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 100:2)
ego illi negare quicquam possem cui nihil poterat negare respublica?
(세네카, Controversiae, book 7, De moribus sit actio. Popillium parricidii reum Cicero defendit; absolutus est. proscriptum Ciceronem ab Antonio missus occidit Popillius et caput eius ad Antonium retulit. accusatur de moribus. 11:10)
ego illi negare quicquam possem, cui nihil negare poterat respublica?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Popilius ciceronis interpector.39)
Istis nos uindictam negaturos putas quibus ne id quidem negauimus quod tibi daturi erant?
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.28)
lactatum in condicionibus nequiquam de Tarquiniis in regnum restituendis, magis quia id negare ipse nequiverat Tarquiniis quam quod negatum iri sibi ab Romanis ignoraret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 141:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION