라틴어 문장 검색

Manlio datos pacis cum Antiocho faciendae causa foederisque legum quae cum L. Scipione inchoatae fuissent perficiendarum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 559:2)
Manlium summa ope tetendisse ut eam pacem turbaret, et Antiochum, si sui potestatem fecisset, insidiis exciperet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 560:2)
fiat, pace deum dixerim, iactura religionis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 582:1)
equidem aliquid interesse rebar inter id tempus, quo nondum in iure ac dicione vestra Graecia atque Asia erat, ad curandum animadvertendumque quid in his terris fieret, et hoc quo finem Romani Taurum montem statuistis, quo libertatem, immunitatem civitatibus datis, quo aliis fines adicitis, alias agro multatis, aliis vectigal imponitis, regna augetis minuitis donatis adimitis, curae vestrae censetis esse, ut pacem terra marique habeant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 603:1)
ex quibus praeter Antiochum, cum quo pacem pepigerat Scipio, et cum quo nominatim foedus ut fieret mandaveratis, hostes erant, qui pro Antiocho arma adversus nos tulerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 610:1)
in qua causa cum Galli ante omnes fuissent et reguli quidam et tyranni, ego tamen et cum aliis, pro dignitate imperii vestri coactis luere peccata sua, pacem pepigi, et Gallorum animos si possent mitigari a feritate insita temptavi et, postquam indomitos atque implacabiles cernebam, tum demum vi atque armis coercendos ratus sum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 611:1)
filium captum sine pretio redditum, omnibusque aliis rebus Scipionem, tamquam in eius unius manu pax Romana bellumque esset, ab Antiocho cultum;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 645:1)
Vir memorabilis, bellicis tamen quam pacis artibus memorabilior.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 679:1)
quo commodior pax Antiocho daretur, Scipionem sex milia pondo auri, quadringenta octoginta argenti plus accepisse quam in aerarium retulerit, A. Hostilium octoginta pondo auri et argenti quadringenta tria, Furium quaestorem auri pondo centum triginta, argenti ducenta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 701:1)
in pace crimen quaeri;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 742:4)
hic decem legatos simul argui, quorum ex consilio data pax esset;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 743:1)
at hercule in Scipione leges ipsas pacis, ut nimium accommodatas Antiocho, suspectas esse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 746:1)
quid si gratuita pax esset plus adimi ei potuisse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 752:1)
in Epiro Ambracienses obsessos in deditionem accepit, Cephallaniam subegit, Aetolis perdomitis pacem dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXXVIII Periocha2)
his quoque perdomitis consul pacem dedit finitimis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION