라틴어 문장 검색

postquam uno animo omnes, et Macedones tamquam communem patriam tuebantur, et Corinthii ducem praesidii Androsthenen haud secus quam civem et suffragio creatum suo imperio in se uti patiebantur, omnis inde spes oppugnantibus in vi et armis et operibus erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 302:1)
profecto aut persuasurum se aut persuaderi sibi passurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 466:2)
ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes ultro territis instabant patiebantur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 104:2)
id omnes qui afuerant aegre passi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 192:1)
suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 194:2)
si eo fine non contineret classem copiasque suas, se obviam ituros, non ab odio ullo, sed ne coniungi eum Philippo paterentur et impedimento esse Romanis liberantibus Graeciam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 254:1)
communem se relationem de ea re fieri non passuros, ne par honos in dispari merito esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 277:1)
id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 338:1)
Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 446:1)
adversus quae respondebatur, nihil neque mirari neque suscensere Antiochum debere, si spem libertatis differri non satis aequo animo paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 474:1)
quanto res et tempus patiebatur apparatu celebratae eius diei epulae sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 575:1)
M. et P. Iunii Bruti tribuni plebis legem Oppiam tuebantur nec eam se abrogari passuros aiebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 5:1)
matronae nulla nec auctoritate nec verecundia nec imperio virorum contineri limine poterant, omnes vias urbis aditusque in forum obsidebant viros descendentes ad forum orantes ut florente re publica, crescente in dies privata omnium fortuna, matronis quoque pristinum ornatum reddi paterentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 6:1)
nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 20:2)
nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 23:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION