라틴어 문장 검색

in quibus cum pleraque dissolvendarum religionum praetor ad quem delati erant legisset, iuravit senatui contra rem p. esse ut legerentur servarenturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha7)
consilium de Histrico bello cum haberet consul, alii gerendum extemplo, antequam contrahere copias hostes possent, alii consulendum prius senatum censebant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 2:2)
sedato tandem Histrico tumultu senatus consultum factum est ut consules inter se compararent uter eorum ad comitia habenda Romam rediret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 58:1)
Sempronius Gracchus et L. Postumius Albinus ex Hispania Romam cum revertissent, senatus iis a M. Titinio praetore datus in aede Bellonae ad disserendas res quas gessissent postulandosque honores meritos et ut diis immortalibus haberetur honos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 61:2)
eodem tempore et in Sardinia magnum tumultum esse litteris T. Aebuti praetoris cognitum est, quas filius eius ad senatum attulerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 62:1)
eadem et Sardorum legati nuntiabant orantes, ut urbibus saltem - iam enim agros deploratos esse - opem senatus ferret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 64:1)
motus his senatus litteras Lyciis ad Rhodios dedit, nec Lycios Rhodiis nec ullos alii cuiquam nati liberi sint in servitutem dari placere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 68:1)
eum cum in senatu fatigassent interrogationibus tribuni plebis Papirius et Licinius de iis quae in Histria essent acta in contionem quoque produxerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 75:1)
quando id bellum senatus decrevisset, quando id bellum populus Romanus iussisset?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 78:1)
postero die legati Sardorum, qui ad novos magistratus dilati erant, et L. Minucius Thermus, qui legatus Manli consulis in Histria fuerat, in senatum venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 86:1)
Ab his edoctus est senatus quantum belli eae provinciae haberent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 86:2)
haec impetrata ab senatu.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 93:4)
legem dein de sociis C. Claudius tulit ex senatus consulto et edixit, qui socii nominis Latini, ipsi maioresve eorum, M. Claudio T. Quinctio censoribus postve ea apud socios nominis Latini censi essent, ut omnes in suam quisque civitatem ante kal.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 103:1)
ad legem et edictum consulis senatus consultum adiectum est ut dictator, consul, interrex, censor, praetor, qui nunc esset quive postea futurus esset, apud eorum quem qui manu mitteretur, in libertatem vindicaretur, ut ius iurandum daret, qui eum manu mitteret, civitatis mutandae causa manu non mittere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 105:1)
cuius litteris senatus certior factus, eas ipsas litteras ad C. Claudium - nam alter consul iam in Sardiniam traiecerat - deferendas censet et adicit decretum, quoniam Histria provincia confecta esset si ei videretur exercitum traduceret in Ligures.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 134:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION