라틴어 문장 검색

aegidaque horriferam, turbatae Palladis arma, certatim squamis serpentum auroque polibant conexosque anguis ipsamque in pectore divae Gorgona, desecto vertentem lumina collo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 18:6)
Immo ubi defunctae finem portusque tenebunt Ausonios olim, quaecumque evaserit undis Dardaniumque ducem Laurentia vexerit arva, mortalem eripiam formam magnique iubebo aequoris esse deas, qualis Nereia Doto et Galatea secant spumantem pectore pontum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 4:16)
"Di patrii, quorum semper sub numine Troia est, non tamen omnino Teucros delere paratis, cum talis animos iuvenum et tam certa tulistis pectora.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:2)
Te vero, mea quem spatiis propioribus aetas insequitur, venerande puer, iam pectore toto accipio et comitem casus complector in omnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 10:15)
simul ense superbum Rhamnetem adgreditur, qui forte tapetibus altis exstructus toto proflabat pectore somnum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:10)
pectore in adverso totum cui comminus ensem condidit adsurgenti et multa morte recepit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:20)
An sese medios moriturus in enses inferat et pulchram properet per volnera mortem?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:21)
Volvitur ille vomens calidum de pectore flumen frigidus et longis singultibus ilia pulsat.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 12:27)
sed viribus ensis adactus transabiit costas et candida pectora rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 13:8)
Heu, terra ignota canibus data praeda Latinis alitibusque iaces, nec te, tua funera mater produxi pressive oculos aut volnera lavi, veste tegens, tibi quam noctes festina diesque urgebam et tela curas solabar anilis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:8)
Semineces ad terram, immani mole secuta, confixique suis telis et pectora duro transfossi ligno veniunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:4)
ille manum proiecto tegmine demens ad volnus tulit;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:19)
ergo alis adlapsa sagitta et laevo infixa est lateri manus abditaque intus spiramenta animae letali volnere rupit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 20:20)
volat Itala cornus aëra per tenerum stomachoque infixa sub altum pectus abit:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:4)
reddit specus atri volneris undam spumantem, et fixo ferrum in pulmone tepescit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 25:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION