라틴어 문장 검색

Namque soleis ac rhombis et similibus animalibus humilis in duos pedes piscina deprimitur in ea parte litoris, quae profundi recessu nunquam destituitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 9:4)
Nos autem plura nominavimus genera, non quia cuncta cunctis litoribus exeunt, sed ut ex his aliqua, quorum erit facultas, praebeamus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 17장 12:3)
tunc milites ad caedem missi invenere in prominenti litoris nihil laetum opperientem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 53장10)
pars equitum litore Oceani petere Rhenum iussa;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 63장9)
eadem freto litori campis facies, neque discerni poterant incerta ab solidis, brevia a profundis.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 70장5)
Quanto violentior cetero mari Oceanus et truculentia caeli praestat Germania, tantum illa clades novitate et magnitudine excessit, hostilibus circum litoribus aut ita vasto et profundo ut credatur novissimum ac sine terris mare.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 24장1)
quippe invictos et nullis casibus superabilis Romanos praedicabant, qui perdita classe, amissis armis, post constrata equorum virorumque corporibus litora eadem virtute, pari ferocia et velut aucti numero inrupissent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 25장7)
simul Domitium impositum triremi vitare litorum oram praeterque insulas lato mari pergere in Syriam iubet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 78장3)
Nihil intermissa navigatione hiberni maris Agrippina Corcyram insulam advehitur, litora Calabriae contra sitam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 1장1)
bellum scilicet aut diverso terrarum distineri, litora et lacus Campaniae cum maxime peragrantem.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 59장5)
Italiam utroque mari duae classes, Misenum apud et Ravennam, proximumque Galliae litus rostratae naves praesidebant, quas Actiaca victoria captas Augustus in oppidum Foroiuliense miserat valido cum remige.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 5장1)
ceterorum nescii egere, cum propinquo rure aut litore et saepe moenia urbis adsidens extremam senectam compleverit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 58장8)
Per idem tempus Iulia mortem obiit, quam neptem Augustus convictam adulterii damnaverat proieceratque in insulam Trimerum, haud procul Apulis litoribus.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 71장7)
et haud spernenda illic civium sociorumque manus litora Oceani praesidebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 72장8)
ibi campo aut litore iacentes nullo discrimine noctem ac diem iuxta gratiam aut fastus ianitorum perpetiebantur donec id quoque vetitum:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 74장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION