라틴어 문장 검색

Haec praecipue traditur origo ludorum Apollinarium.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 30:1)
Vehitur enim simulachrum dei Heliopolitani ferculo, uti vehuntur in pompa ludorum Circensium deorum simulachra:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XXIII. 13:2)
Deinde cum Laberius in fine ludorum anulo aureo honoratus a Caesare e vestigio in quattuordecim ad spectandum transiit violato ordine, et cum detrectatus est eques Romanus et comminus remensus, ait Cicero praetereunti Laberio et sedile quaerenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 10:1)
Ob haec et alia manu missus et maiore cura eruditus, cum mimos conponeret ingentique adsensu in Italiae oppidis agere coepisset, productus Romae per Caesaris ludos, omnes qui tunc scripta et operas suas in scenam locaverant provocavit, ut singuli secum posita invicem materia pro tempore contenderent.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VII. 7:1)
SI ITA FECERITIS, VOVEO VOBIS TEMPLA LUDOSQUE FACTURUM.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, IX. 8:2)
Ecce enim, ut ab illo ordiar tempore quod fuit optimis moribus, inter duo bella Punica ingenui, quid dicam ingenui, filii senatorum in ludum saltatorium commeabant et illic crotalia gestantes saltare discebant.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 4:3)
cum cinaedulis et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum, discunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:2)
eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XIV. 7:3)
Illinc cucullo prospicit caput tectus Oculoque ludos spectat indecens uno.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XIV2)
Hermes Martia saeculi voluptas, Hermes omnibus eruditus armis, Hermes et gladiator et magister, Hermes turba sui tremorque ludi, Hermes, quem timet Helius, sed unum, Hermes, cui cadit Advolans, sed uni, Hermes vincere nec ferire doctus, Hermes subpositicius sibi ipse, Hermes divitiae locariorum, Hermes cura laborque ludiarum, Hermes belligera superbus hasta, Hermes aequoreo minax tridente, Hermes casside languida timendus, Hermes gloria Martis universi, Hermes omnia solus et ter unus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, XXIV1)
Non rhetor, non grammaticus ludive magister, Non Cynicus, non tu Stoicus esse potes, Vendere nec vocem Siculis plausumque theatris:
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXIV4)
Quod si ludis adhuc semelque nasci Uno iam tibi non sat est in anno, Natum te, Clyte, nec semel putabo.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXIV5)
Quos cuperet Phlegraea suos victoria ludos, Indica quos cuperet pompa, Lyaee, tuos, Fecit Hyperborei celebrator Stella triumphi, O pudor!
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXXVIII1)
Dulce decus scaenae, ludorum fama, Latinus Ille ego sum, plausus deliciaeque tuae, Qui spectatorem potui fecisse Catonem, Solvere qui Curios Fabriciosque graves.
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, XXVIII1)
Quid tibi nobiscum est, ludi scelerate magister, Invisum pueris virginibusque caput?
(마르티알리스, 에피그램집, 9권, LXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION