라틴어 문장 검색

"populum digessit ab annis Romulus, in partes distribuitque duas:"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권52)
tempus idem Stator aedis habet, quam Romulus olim ante Palatini condidit ora iugi.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 6권512)
Tum deus "Arcadiae gelidis in montibus" inquit "inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas naias una fuit;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 68:1)
Arcadiae tamen est impensior illi cura suae:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 2권 34:3)
Nec mihi Centauri potuere resistere, nec mi Arcadiae vastator aper?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 9권 17:12)
quae postquam Romulus ultro obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis corporibus strata estque suis, generique cruorem sanguine cum soceri permiscuit impius ensis, pace tamen sisti bellum nec in ultima tantum decertare placet Tatiumque accedere regno.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 91:10)
Occiderat Tatius, populisque aequata duobus, Romule, iura dabas, posita cum casside Mavors talibus adfatur divumque hominumque parentem:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 92:1)
Est locus Arcadiae (Pheneum dixere priores), ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 27:7)
utve Palatinis haerentem collibus olim cum subito vidit frondescere Romulus hastam, quae radice nova, non ferro stabat adacto et iam non telum, sed lenti viminis arbor non exspectatas dabat admirantibus umbras;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 46:2)
illic Alcides, spoliatis Gadibus hospes Arcadiae, fulvo aere riget, gemini quoque fratres corrupta de matre nothi, Ledeia proles nocturnique equites, celsae duo numina Romae, inpendent retinente veru, magnique triumphi nuntia suffuso figunt vestigia plumbo, adsistunt etiam priscorum insignia regum, ros, Italus, Ianusque bifrons, genitorque Sabinus, Saturnusque senex, maculoso et corpore Picus, coniugis epotum sparsus per membra venenum.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권76)
"fiat fidelis Romulus, et ipse iam credat Numa."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Hymnus in honorem Passionis Laurentii Beatissimi Martyris.139)
"ubi iste vester tunc erat summus Deus, divum favore cum puer Mavortius fundaret arcem septicollem Romulus?"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1156)
"antiquitatem Romuli et Mavortiam lupam renarras, primum et omen vulturum."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1248)
Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 19:2)
"Quin et avo comitem sese Mavortius addet Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater educet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 30:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION