라틴어 문장 검색

"prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis pendere iussum praeminente ligno, ille tamen veritus celsae decus aemulando mortis ambire tanti gloriam Magistri exigit ut pedibus mersum caput inprimant supinis, quo spectet imum stipitem cerebro."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Apostolorum Petri et Pauli.6)
prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti, gurgite pulvereo mersos liquor aridus voravit praeeipitemque globum fundo tenus inplicavit imo.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Cypriani.28)
haec calcat Agnes ac pede proterit stans et draconis calce premens caput, terrena mundi qui ferus omnia spargit venenis mergit et inferis;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Agnetis44)
"tu princeps ad mortis iter, tu ianua leti, corpora conmaculans animas in Tartara mergis."
(프루덴티우스, Psychomachia, section 120)
talia vociferans rapidum calcaribus urget cornipedem laxisque volat temeraria frenis, hostem humilem cupiens inpulsu umbonis equini sternere deiectamque supercalcare ruinam, sed cadit in foveam praeceps, quam callida forte Fraus interciso subfoderat aequore furtim, Fraus detestandis vitiorum e pestibus una, fallendi versuta opifex, quae praescia belli planitiem scrobibus vitiaverat insidiosis hostili de parte latens, ut fossa ruentes exciperet cuneos atque agmina mersa voraret;
(프루덴티우스, Psychomachia, section 166)
Nam si molestus pergis esse iam intro abripiere atque ibi Usque ad necem operiere loris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 2, scene 184)
Hem Scelera, hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 4142)
Ibi tum matri parvulam Puellam dono quidam mercator dedit Ex Attica hine abreptam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 259)
Mercator hoc addebat, e praedonibus Unde emerat se audisse abreptam e Sunio.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 267)
"Parvula Hinc est abrepta;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 환관, act 1, scene 2124)
adhuc quod factum est Miror, continuo non iussisse abripi me.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 고행자, act 5, scene 2122)
Quod ille unciatim vix de demenso suo, Suum defrudans genium, comparsit miser, Id illa universum abripiet, haud existimans Quanto labore partum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 110)
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet - saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras - dorsum immane mari summo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:8)
Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:10)
sit numine vestro pandere res alta terra et caligine mersas!
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION