라틴어 문장 검색

Indignata dea est, et laedere quatenus ipsum non poterat (nec vellet amans), irascitur illi, quae sibi praelata est, venerisque offensa repulsa protinus horrendis infamia pabula sucis conterit et tritis Hecateia carmina miscet caerulaque induitur velamina perque ferarum agmen adulantum media procedit ab aula, oppositumque petens contra Zancleia saxa Rhegion ingreditur ferventes aestibus undas, in quibus ut solida ponit vestigia terra summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 7:1)
pennas in corpore vidit, seque novam subito Latiis accedere silvis indignatus avem duro fera robora rostro figit et iratus longis dat vulnera ramis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 47:3)
quam postquam fortibus herbis atque ope Paeonia Dite indignante recepi, tum mihi, ne praesens augerem muneris huius invidiam, densas obiecit Cynthia nubes, utque forem tutus possemque impune videri, addidit aetatem nec cognoscenda reliquit ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam traderet an Delon:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 42:17)
vivat, et absentem, quoniam sic fata tulerunt, vivat ut auxilio sublevet usque suo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 346)
improba pugnat hiems indignaturque quod ausim scribere se rigidas incutiente minas, vincat hiems hominem!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 1권, poem 1114)
te loquor absentem, te vox mea nominat unam;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 3권, poem 38)
indignor quod sim tibi causa doloris ;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 311)
indignata malis mens est succumbere seque praestitit invictam viribus usa suis;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 1054)
splendent ergo tuis muneribus, Pater, flammis nobilibus 1 scilicet atria, absentemque diem lux agit aemula, quam nox cum lacero victa fugit peplo.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus ad incensum lucernae7)
"Martis indignabitur offensa virtus si colatur Lemnius, Iunonis iram sentiet quisque ut deum signo aut sacello consecrarit Herculem."
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.179)
et illam ducere Cupiebat, et metuebat absentem patrem.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 2119)
Equidem, here, nos iam dudum hic te absentem incusamus qui abieris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 3, scene 19)
Illi indignantes magno cum murmure montis circum claustra fremunt;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 5:3)
Invidia postquam pellacis Ulixi - haud ignota loquor - superis concessit ab oris, adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam, et casum insontis mecum indignabar amici.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 6:6)
Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim luna premit suadentque cadentia sidera somnos, sola domo maeret vacua, stratisque relictis incubat, illum absens absentem auditque videtque;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION