라틴어 문장 검색

Addam que mea sunt, si qua tamen aut mea dici Aut me posse decet alii conferre, quod absit!
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:14)
Sed quamuis habitus mutacio, uultus Degener, inconstans gestus terrere uidentem Posset et a recto stupidam diuertere mentem, Non tamen illa metu nutat, sed uisa parumper Miratur nec mentis abest constancia firme.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 4:22)
incestus aberit, regnante pudore?
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 12:4)
Cogitur ergo mori iamdudum mortua mundo Pauperies nec mors animum predatur in illa, Sed pocius mens una manet languetque repensa Mors a mente minor, multumque diuque resistit Mens morti, tandemque simul cum morte recedit;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:15)
Ergo uicta fugit belloque renunciat, ensem Deicit, expellit clipeum galeamque Senectus Exuit, et solo baculo contenta recedit.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:20)
Debilitas perdit uires belloque recedens Languescit Morbus, Langor fit morbidus, heret Lapsus, labuntur Deffectus, Tedia languent.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 8:21)
In quo, prout veritatis simia, pictura docebat, sub mutatoria conflictione progrediendo retrogradus, incedendo recedens, [0433D] cancer post se incedere videbatur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:39)
Quo dum major inest virtus infantia florum, Altius emergens, matre recedit humo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:7)
A Veneris igitur orthographia homo deviando recedens, sophista falsigraphus invenitur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:32)
cujus vita aut abest, aut spondet absentiam, mors autem instat, aut minatur instantiam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 56:26)
quae ab orthographiae semita falsigraphiae claudicatione recedens, rerum figuras, imo, figurarum larvas umbratiles semiplena picturatione creabat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 89:20)
Ubi duobus solummodo diebus hospitio remoratus extra muros urbis, tertia luce exorta inde recessit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 30:4)
Sed quantocius a silva et montanis recedamus in apertam camporum planitiem, ubi libere cum eis praelia conseramus, et nullum invenire possins refugium.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 40:15)
Hinc Emicho, Thomas, Clareboldus, viri militari actione illustres, cum cautioribus ineunt consilium, ut regis terras ex hac parte jacentes vastarent, nec hinc recederent, donec trans paludem et fluvium Lintax pons locaretur, per quem muro praesidii aliqua arte appropinquantes transforarent, ut vel sic transitus in virtute sua pateret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 58:5)
Quod absit a fidelibus cordibus, ut Dominus Jesus a brutis animalibus et insensatis sepulcrum sui sanctissimi corporis visitari velit, et [0410C] haec fieri duces Christianarum animarum, quas pretio sanguinis sui ab idolorum spurcitiis revocatas redimere dignatus est, cum coelos ascensurus duces et rectores populi sui sanctissimos et Deo dignos praesules et abbates praeordinaverit, non bruta insensata animalia!
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER I 62:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION