라틴어 문장 검색

et tunc virtus abundans fortem facit motum ad exitum, et nascitur puer et convalescit et efficitur parvus corpore et agillis valde in operationibus.
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 4. An fatum sit scibile 15:37)
Et si expleatur divitiis, fructum quietis amittit, quia cogitur custodire quod misera aviditate quaesierit;
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 2장 3:12)
In hunc introisse animam, quam Venerem nuncupat, ut se abundantia et divitiis hujus horti repleret, in quo repletus potu jaceret porus, qui nectar effunderet.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 5장 4:3)
Neve cum abundaveris auro et argento, et opimis agrorum fructibus, vel honoribus dicas:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 6장 3:10)
Praeterea tot molestiis vitam abundare, ut odio habeatur, et mors solis impiis amara sit, quibus tamen vita debeat esse amarior.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 7장 1:3)
Sed tamen, quamvis fides creverit, abundat iniquitas, refrigescit charitas.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 12장 3:2)
Est languor malus quem vidi sub sole, divitias custodiri in malum possidentis eas (Eccle.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:8)
quia non in abundantia divitiarum vita est hominis, sed in virtute ac fide.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:16)
Istae te divitiae verum divitem facient, si sis in Deum dives.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 5장 8:17)
sed munit et vestit velut quibusdam tegumentis indifferentibus, quae sunt salus, valetudo bona, pulchritudo, impigritia, divitiae, gloria, generis claritudo;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 2장 2:7)
Nec solum sanctus Noe abundavit filiorum generatione;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 3장 2:1)
In suis divitiis consumatur homo, cum sua dote moriatur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 14장 2:9)
Haec enim pro summis bonis apud improbos aestimantur in divitiis aut honore posita, quae tamen nullum fructum ad laudem virtutis conferunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:14)
Indifferentia autem latitudinem habet, quae est in salute, vigore, decore, fortitudine, divitiis, gratia, nobilitate, amicis, potestatibus, et caeteris.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:6)
Multos enim ebrios fecere divitiae, nobilitas et potestas superbos, pulchritudo luxuriosos, cujus suffragio alienae mentis corruperint castitatem.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 32장 4:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION