라틴어 문장 검색

In secessu solum balinei tempus studiis eximebatur - cum dico balinei, de interioribus loquor;
(소 플리니우스, 편지들, 3권, letter 5 14:2)
alius exercitum regit, illum civilibus officiis principis amicitia exemit.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 24 3:3)
Dimittuntur centumviri, eximitur dies me gaudente, qui umquam ita paratus sum ut non mora laeter.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 9 2:3)
Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer.
(소 플리니우스, 편지들, 7권, letter 20 1:1)
Omnia mihi studia, omnes curas, omnia avocamenta exemit excussit eripuit dolor, quem ex morte Iuni Aviti gravissimum cepi.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 23 1:1)
Nihil, nisi quod meridianus somnus eximitur multumque de nocte vel ante vel post diem sumitur, et, si agendi necessitas instat, quae frequens hieme, non iam comoedo vel lyristae post cenam locus, sed illa, quae dictavi, identidem retractantur, ac simul memoriae frequenti emendatione proficitur.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 2:1)
mitte puellam, Strenuus exempto fine sequetur amans.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber primus, poem 99)
eximit ipsa dies omnes e corpore mendas, quodque fuit vitium, desinit esse mora.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber II 92:3)
sic igitur vestrae vigeant penetralia gentis, curaque sit superis Caesaribusque tui . mite, sed iratum merito mihi, numen adora, eximat ut Scythici me feritate loci.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 2권, poem 250)
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo, dissociata locis concordi pace ligavit.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 8:3)
Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, non exempta foret poenae.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 7권 27:1)
"exemptus,"
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Passio Sancti Vincenti Martyris.99)
Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis Fallaciae conari quo fiant minus, Aut velle in ea re ostendi quam sis callidus, Verberibus caesum te in pistrinum Dave dedam usque ad necem, Ea lege atque omine, ut si te inde exemerim ego pro te molam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 1, scene 268)
Per te deos oro et nostram amicitiam Chreme Quae incepta a parvis cum aetate accrevit simul, Perque unicam gnatam tuam et gnatum meum, Cuius tibi potestas summa servandi datur, Ut me adiuves in hac re, atque ita ut nuptiae Fuerant futurae fiant.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 3, scene 320)
Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae, amissos longo socios sermone requirunt, spemque metumque inter dubii, seu vivere credant, sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 16:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION