라틴어 문장 검색

ita cuneorum conclusionibus ad sonitum musicis auditionibus catapultae temperantur.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 12장8)
Qui minus accurate operatur, imperfectior est Mechanicus, & si quis accuratissime operari posset, hic foret Mechanicus omnium perfectissimus.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 색인, 서문 1:9)
et conclusio est syllogismi, qui constat ex propositione, adsumptione, conclusione.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 3283)
Talia autem vitra Objectiva vitris Ellipticis & Hyperbolicis praeferenda sunt, non solum quod facilius & accuratius formari possint, sed etiam quod penicillos radiorum extra axem vitri sitos accuratius refringant.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 물체들의 움직임에 대하여 1권, SECT. XIV. De motu corporum minimorum, quae viribus centripetis ad singulas magni alicujus corporis partes tendentibus agitantur. 29:4)
Ea autem non alia fuit, quam ut ab exemplis quibusdam et particularibus (additis notionibus communibus, et fortasse portione nonnulla ex opinionibus receptis, quae maxime placuerunt) ad conclusiones maxime generales sive principia scientiarum advolarent, ad quorum veritatem immotam et fixam conclusiones inferiores per media educerent ac probarent;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 311:10)
appellant autem dialectici eam conclusionem argumenti, in qua, cum primum adsumpseris, consequitur id quod adnexum est primum conclusionis modum;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 13장 1:1)
Recte, inquit, aestimas, sed qui conclusioni accedere durum putat aequum est uel falsum aliquid praecessisse demonstret uel collocationem propositionum non esse efficacem necessariae conclusionis ostendat;
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VII 2:1)
& Flamstedius, qui omnia Micrometro & per Eclipses Satellitum accuratius definivit, literis ad me datis, quinetiam numeris suis mecum communicatis, significavit rationem illam sesquialteram tam accuratè obtinere, quàm sit possibile sensu deprehendere.
(아이작 뉴턴, 자연철학의 수학적 원리, 세상의 체계에 대하여 3권, 가설 11:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION