라틴어 문장 검색

deliberationis eius, cuius ipse maturitatem expectandam putaret, tempus ita iam nunc statui posse:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXI 369:1)
tenuit eum et de Hannibale deliberatio.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 495:2)
utcumque tamen res sese habet, magis verecundia nostra adversus regem nobis obstat quam ipsa disceptatio aut nobis impedita est aut vobis perplexam deliberationem praebitura videtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 637:2)
nam si aliter socio atque amico regi et bene merito hoc ipso in bello, de cuius praemiis agitur, honos haberi nullus posset, nisi liberas civitates in servitutem traderetis ei, esset deliberatio anceps ne aut regem amicum inhonoratum dimitteretis, aut decederetis instituto vestro gloriamque Philippi bello partam nunc servitute tot civitatium deformaretis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 639:1)
duplex eorum, ut animadvertistis, patres conscripti, accusatio fuit:
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 594:1)
Manlium accusarent, tamen non modo ad criminis fidem, sed ne ad moram quidem triumphi eam accusationem valuisse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 744:2)
simul et illud quaesivit ut repentina et minime praeparata accusatio videretur, quippe ex noctis huius metu et tumultu repentino exorta.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 143:1)
si illa, separata hac, vana accusatio erat invidiamque tuam adversus me magis quam crimen meum indicatura, hodie quoque eam aut praetermitti aut in aliud tempus differri, ut per se quaereretur utrum ego tibi an tu mihi, novo quidem et singulari genere odii, insidias fecisses.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 145:1)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
fuit certe tamen aliquid, quod tam longam deliberationem faceret;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 294:2)
itaque in id tempus, quo prope divortium itinerum castra posituri erant, deliberatio eius rei differtur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 21:2)
et principium orationis ab accusatione stultitiae orsus suae, postremo ad preces lacrimasque effusus, genibus praetoris accidens in potestatem sese dedit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 392:1)
sed enim vero cum detestabilis altera res et proxima parricidio sit, quid ad deliberationem dubii superesse?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 213:2)
quo in negotio tamen illa me res, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Quae Divinatio Dicitur, 2장 2:2)
Si anguis hic non lateret in herbis, et hanc sub calliditatis ingenio deliberationem non exposceres, suavissima mihi esset et gratiosa deliberatio talis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, D. 귀족남성이 중류층 여성과 나누는 이야기 12:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION