라틴어 문장 검색

NIHILO minus Apuleius Saturninus Gracchanas adserere leges non destitit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, SEDITIO APULEIANA 1:1)
Quamvis parte coniurationis oppressa, tamen ab incepto Catilina non destitit;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CATILINAE 11:2)
"vipera sibilare desisti."
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM GERMANICUM 17:4)
sic alid ex alio numquam desistet oriri vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 25:22)
et qui cumque dies multos ex ordine ludis adsiduas dederunt operas, plerumque videmus, cum iam destiterunt ea sensibus usurpare, relicuas tamen esse vias in mente patentis, qua possint eadem rerum simulacra venire;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 32:4)
sed quia finem aliquam pariendi debet habere, destitit, ut mulier spatio defessa vetusto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 30:2)
ut vas inter [aquas] non quit constare, nisi umor destitit in dubio fluctu iactarier intus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 18:9)
Sed quia vos quoque deorum aliquis nobis additos voluit, facite, si volentibus vobis erit, diem communibus et fabulis et epulis exigamus, quibus ut omnes hodie qui praesentes sunt acquiescant impetratum teneo.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VII. 9:1)
Dicere praeterea non destitit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, III. 6:5)
— Mene incepto desistere victam?
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, II. 2:4)
Nihil in his versibus grammaticorum cohors discipulis suis amplius tradit nisi illud, opera Cereris effectum ut homines ab antiquo victu desisterent et frumento pro glandibus uterentur, Liberum vero vitis repertorem praestitisse humano potui vinum cui aqua admisceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVIII. 3:1)
et diu laboravit aetas secuta, ut magis huic molliore filo adquiesceretur.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, III. 9:3)
qui cum filiis suis rectum dando consilium non optinuisset adsensum atque ideo esset in simultate cum liberis, ubi hoc aemulis causam fuisse gaudii comperit ex illa discordia sperantibus in domo regnantis nasci posse novitatem, universitate civium convocata ait succensuisse quidem se filiis non adquiescentibus patriae voluntati, sed hoc sibi postea visum paternae aptius esse pietati, ut in sententiam liberorum ipse concederet:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, I. 12:2)
Tum Cotta Metellum Compulit audaci nimium desistere coepto.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 2:44)
seu spiritus istas Destitit fauces, mundique in devia versum Duxit iter:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 2:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION