라틴어 문장 검색

Sed Rex regum suscitavit animos Antiochi in peccatorem; et, suggerente Lysia hunc esse causam omnium malorum, iussit, ut est consuetudo in loco, adductum in Beroeam necari.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 13장4)
iuravit haec: " Nisi Iudam mihi vinctum tradideritis, istud Dei fanum in planitiem deducam et altare effodiam et templum hic Libero illustre erigam ".
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 14장33)
Itaque ubi in eam deduxi oculos intuitumque defixi, respicio nutricem meam, cuius ab adulescentia laribus obuersatus fueram, Philosophiam.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, VI 1:2)
Euolet aut mersas deducant pondera terras.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XVIII 12:1)
iam enim, ut arbitror, uigilantius ad cernenda uera oculos deducis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XXIII 2:15)
Tunc ad rationes ad utramque partem adductas respondendum est, et primo ad rationes quae nituntur probare contrarium veritati, scilicet mundum esse Deo coaeternum.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 64:1)
Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti.
(카이사르, 아프리카 전기 28:7)
deinde paucis post diebus equestribus copiis a Labieno adductis rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.
(카이사르, 아프리카 전기 33:9)
Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui.
(카이사르, 아프리카 전기 35:4)
' qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur.
(카이사르, 아프리카 전기 35:9)
Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio.
(카이사르, 아프리카 전기 39:2)
Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebenda praestare voluerant.
(카이사르, 아프리카 전기 40:7)
Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta.
(카이사르, 아프리카 전기 44:3)
quos Varus adservatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem.
(카이사르, 아프리카 전기 44:6)
' sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti.
(카이사르, 아프리카 전기 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION