라틴어 문장 검색

Tunc enim videntur consequi fructum laboris, cum adipiscuntur occasionem publicandi quae didicerant sine ostentationis nota, qua caret qui non ingerit sed invitatur ut proferat.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, II. 4:2)
Strage virum cumulata ratis, multoque cruore Plena, per oblicum crebros latus accipit ictus.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 6:63)
Iam strage cruenta Conspicitur cumulata ratis:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 5:95)
Hoc quoque tam vastas cumulavit munere vires Terra sui foetus, quod, cum tetigere parentem, Iam defecta vigent renovato robore membra.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:8)
Non pretiosa petit cumulato ture sepulchra Pompeius, Fortuna, tuus;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 8:10)
postea Laurentum a lauro inventa a Latino, dum adepto imperio post fratris mortem civitatem augeret;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 226)
sed Iasium Samothraciam imperio tenuisse, Dardanum vero in Phrygiam pervenisse ibique auxilio fuisse Teucro, Scamandri filio, qui tum finitimas gentes bello subigebat, filiamque eius duxisse in matrimonium, et post mortem soceri regnum adeptum Dardaniam Troianam regionem ab suo nomine appellasse.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1679)
Dardanus cum equestri proelio ab Aboriginibus pulsus galeam perdidisset, propter quam resistens et in audaciam suos reducens victoriam adeptus est, tum ob rem feliciter gestam oppidum ubi galeam amiserat condidit, cui Corytho nomen indidit eo quod Graece κόρυσ galea dicitur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1705)
unde factum est, ut ex eius nomine Helenus, adeptus regnum, Epirum Chaoniam nominaret.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3354)
quam mihi cum dederis cumulatam morte remittam sensus est:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4361)
quod beneficium cum mihi cumulatum dederis, sola morte derelinquam.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4362)
et hic intellectus est melior, quia sorori loquitur, 'quam mihi cum dederis cumulatam':
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4363)
'cumulatam' autem 'veniam' numquid solidam et plenam, et cui nihil desit, debemus accipere?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 43616)
consternunt implent, cumulant, ut strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 4441)
si vero apud Troiam pugnando perseveraret, adeptus magnam gloriam primaevus obcumberet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 69614)

SEARCH

MENU NAVIGATION