라틴어 문장 검색

namque Vinia Manilo, qualis Idalium colens venit ad Phrygium Venus iudicem, bona cum bona nubet alite virgo, floridis velut enitens myrtus Asia ramulis, quos hamadryades deae ludicrum sibi rosido nutriunt umore.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 612)
Patre, adhuc puer, orbatus, sub matris tutela adolevit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM SECUNDUM.199)
Nempe inter uarias nutritur silua columnas,laudaturque domus longos quae prospicit agros.
(호라티우스의 첫번째 편지, 1010)
Odisti clauis et grata sigilla pudico,paucis ostendi gemis et communia laudas,non ita nutritus.
(호라티우스의 첫번째 편지, 202)
Romae nutriri mihi contigit atque doceriiratus Grais quantum nocuisset Achilles.
(호라티우스의 두번째 편지, 225)
loquaces,si sapiat, vitet, simul atque adoleverit aetas.
(호라티우스의 풍자, 1권, 09장36)
Umber et iligna nutritus glande rotundas curvat aper lances carnem vitantis inertem;
(호라티우스의 풍자, 2권, 04장27)
O beata domus, in qua morantur Anna vidua, virgines prophetissae, geminus Samuhel nutritus in templo!
(히에로니무스, 편지들, Ad Chromatium, Iovinum, Eusebium 6:3)
Licet parvulus ex collo pendeat nepos, licet sparso crine et scissis vestibus ubera, quibus nutrierat, mater ostendat, licet in limine pater iaceat, per calcatum perge patrem, siccis oculis ad vexillum crucis vola!
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 2:18)
Non est nobis ferreum pectus nec dura praecordia, non ex silice natos Hyrcanae nutriere tigrides.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:4)
Nunc tibi blandis vidua soror haeret lacertis, nunc illi, cum quibus adolevisti, vernulae aiunt:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 3:6)
Cecidit Lucifer, qui mane oriebatur, et ille, qui in paradiso deliciarum nutritus est, meruit audire:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 4:14)
nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:19)
"Et mirum in modum ille, quem in latitudine pectoris tui paulo ante descripseras, quem in novitate cordis stilo volante signaveras, postquam spolia ex hostibus ceperit, postquam denudaverit principatus et potestates et adfixerit eas cruci, conceptus adolescit et maior effectus sponsam te incipit habere de matre."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:165)
Quod si huiusce modi non fuerint consanguinitatis castimoniaeque personae, multas anus nutrit ecclesia, quae et officium praebcant et beneficium accipiant ministrando, ut infirmitas quoque tua fructum habeat elemosynae.
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 5:29)

SEARCH

MENU NAVIGATION