라틴어 문장 검색

non occupatione, qua eram sane impeditus, sed parvula lippitudine adductus sum ut dictarem hanc epistulam et non, ut ad te soleo, ipse scriberem.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 2 1:1)
ego vero ipse et magnus quidam sum opinator (non enim sum sapiens) et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram, qua 'fidunt duce nocturna Phoenices in alto', ut ait Aratus, eoque directius gubernant quod earn tenent quae 'cursu interiore brevi convertitur orbe' - sed Helicen et clarissimos Septentriones id est rationes has latiore specie non ad tenue limatas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 89:5)
Naevi, si in parvola re captionis aliquid vererere, non statim ad C. Aquilium aut ad eorum aliquem, qui consuluntur, cucurrisses?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 큉크티우스 변호문, 16장 3:2)
nunc parvulos nobis dedit igniculos, quos celeriter malis moribus opinionibusque depravati sic restinguimus, ut nusquam naturae lumen appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 3권 2:2)
Parvulas illi manus ad ora referunt, neuter auxilio sibi, uterque fratri:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 89:23)
. . Procurrere piscatores parvulis expediti navigiis ad praedam rapiendam.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:18)
81 P.L.M. Parvula securo tegitur mihi culmine sedes uvaque plena mero fecunda pendet ab ulmo.
(페트로니우스, 사티리콘, POEMS 8:1)
Punctum volucris parvulae Voluisti morte ulcisci;
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quintus, Calvus et musca.4)
Vinum etiam parvolis lagunculis in tria genera discripserat, non ut potestas eligendi, sed ne ius esset recusandi, aliud sibi et nobis, aliud minoribus amicis - nam gradatim amicos habet -, aliud suis nostrisque libertis.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 6 2:2)
deinde porticus in D litterae similitudinem circumactae, quibus parvola sed festiva area includitur.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 4:2)
Exigebam ergo ut qui capitali supplicio afficiendos putabant, discederent a relegante, nec interim contra absolventes mox dissensuri congregarentur, quia parvolum referret an idem displiceret, quibus non idem placuisset.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 14 14:2)
Nam parvolum differt, patiaris adversa an exspectes;
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 6:2)
addas huc licet ver et autumnum, quae inter hiemem aestatemque media, ut nihil de die perdunt, de nocte parvolum acquirunt.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 40 3:2)
160. Quod mundi genus transmittere volumus illis qui post nos venturi sunt, parvulis nempe qui crescunt?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 208:1)
43. Baptismatis structura, eius configuratio tamquam regeneratio, in qua novum nomen novamque vitam sumimus, adiuvat nos ad sensum pondusque Baptismatis parvulorum intellegendum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 81:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION