라틴어 문장 검색

Deficit ars animique cadunt, totidemque videntur, quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 11권 61:1)
Fecerat haec notum Graias cum milite forti adventare rates, neque inexspectatus in armis hostis adest:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 10:1)
Ille quidem potuit portas inrumpere apertas, sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo nemo mihi est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 48:6)
nolumus assiduis animum tabescere curis, quae tamen inrumpunt quoque vetantur eunt.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 5권, poem 145)
"1 testis Christicolae ducis adventantis ad urbem Mulvius exceptum Tiberina in stagna tyrannum praecipitans, quanam victricia viderit arma maiestate regi, quod signum dextera vindex praetulerit, quali radiarint stemmate pila."
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권150)
Adventante Deo descendit nuntius alto Gabriel Patris ex solio sedemque repente intrat virgineam.
(프루덴티우스, Tituli Historiarum 1 (dittochaeon), Mariae Angelus Gabriel mittitur1)
mox ipse templum cogitans inrumpere et dissipare sancta sanctorum studens armis profanus praeparabat inpiis altaris aram funditus pessum dare foresque et ipsas in ruinam solvere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.117)
inrumpit altum limen et praeconibus stupore mutis ipse tortorem trahit.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.124)
At trepida, et coeptis immanibus effera Dido, sanguineam volvens aciem, maculisque trementis interfusa genas, et pallida morte futura, interiora domus inrumpit limina, et altos conscendit furibunda rogos, ensemque recludit Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 26:11)
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:7)
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:10)
Inrumpunt thalamo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 20:21)
"Externum cernimus," inquit, "adventare virum et partis petere agmen easdem partibus ex isdem et summa dominarier arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:11)
inrumpunt aditus Rutuli ut videre patentis continuo Quercens et pulcher Aquiculus armis et praeceps animi Tmarus et Mavortius Haemon agminibus totis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 24:4)
ast alios secum includit recipitque ruentis, demens, qui Rutulum in medio non agmine regem viderit inrumpentem ultroque incluserit urbi, immanem veluti pecora inter inertia tigrim Continuo nova lux oculis effulsit, et arma horrendum sonuere;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 26:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION