라틴어 문장 검색

Ob harum ergo infestationem gentium Brettones legatos Romam cum epistulis mittentes, lacrimosis precibus auxilia flagitabant, subiectionemque continuam, dummodo hostis inminens longius arceretur, promittebant.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.9)
Ut, regnante Theodosio minore, cuius tempore Palladius ad Scottos in Christum credentes missus est, Brettones ab Aetio consule auxilium flagitantes non inpetrauerint.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XIII.1)
Non mora ergo, confluentibus certatim in insulam gentium memoratarum cateruis, grandescere populus coepit aduenarum, ita ut ipsis quoque, qui eos aduocauerant, indigenis essent terrori.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XV. 1:3)
simul et de eis, quae necessariae uidebantur, quaestionibus eius consulta flagitans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XXVII.4)
Sed ipse potius toto animo intendens, ut gentem, quam adibat, ad agnitionem ueritatis aduocans, iuxta uocem apostoli, uni uero sponso uirginem castam exhiberet Christo.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. IX. 1:15)
Tune secreto aduocans eum comes, interrogauit eum intentius, unde esset, promittens se nil ei mali facturum pro eo, si simpliciter sibi, quis fuisset, proderet.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. XX [XXII]. 1:6)
illa caua pretium flagitat usque manu.
(티불루스, Elegiae, 2권, poem 49)
et confestim Latinorum concilium magno cum tumultu advocatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 524:3)
quo simul ventum est, praeco ad tribunum celerum, in quo tum magistratu forte Brutus erat, populum advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 612:3)
quibus nihil infractus ferox Appi animus cum insuper saevire vellet contionemque advocaret, concurrunt ad eum legati tribunique monentes ne utique experiri vellet imperium cuius vis omnis in consensu oboedientium esset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 651:1)
ingentique hominum exspectatione propositis decem tabulis populum ad contionem advocaverunt, et quod bonum, faustum felixque rei publicae ipsis liberisque eorum esset, ire et legere leges propositas iussere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 359:2)
nunquam eos se vivo dilectum habituros, antequam ea quae promulgata ab se collegisque essent plebes scivisset, confestim ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 7:3)
et cum tributum conferri per non posset nec stipendium imperatoribus mitteretur aeraque militaria flagitaret miles, haud procul erat quin castra quoque urbanae seditionis contagione turbarentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 143:2)
quod ubi audivit consul, extemplo filium aversatus contionem classico advocari iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 91:1)
haud multo post dictator advenit classicoque extemplo ad contionem advocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 440:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION