라틴어 문장 검색

magnum in omnia momentum Syphax adfectanti res Africae erat, opulentissimus eius terrae rex, bello iam expertus ipsos Carthaginienses, finibus etiam regni apte ad Hispaniam, quod freto exiguo dirimuntur, positis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 264:1)
non peregrinabundum neque circa amoenas oras vagantem tantum ducem Romanum, relicta provincia novae dicionis, relictis exercitibus, duabus navibus in Africam traiecisse et commisisse sese in hostilem terram, in potestatem regiam, in fidem inexpertam, sed potiundae Africae spem adfectantem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 281:1)
Sic enim honores suos et famam rerum gestarum extulit verbis ad exstinguendum invidiae crimen tamquam mihi ab infimo quoque periculum sit ne mecum aemuletur, et non ab eo qui, quia super ceteros excellat, quo me quoque niti non dissimulo, me sibi aequari nolit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 648:1)
spes autem adfectandae eius rei ex minima re adfulsit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 84:1)
in Asia et de ipsa Asia brevi terra marique dimicandum ei cum Romanis esse, et aut imperium adimendum orbem terrarum adfectantibus, aut ipsi regnum amittendum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 464:2)
et, si dis placet, cum has tantas opes affectabunt, dissimulabunt ulla parte id ad se pertinere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 607:1)
maxime moverat senatum, quod iam Aeni et Maroneae affectari possessionem audierant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 261:1)
et ut fraude fratris sui Demetrius fictis criminibus, inter quae accusatione parricidii et affectati regni, primum petitus, ad ultimum, quoniam populi R. amicus erat, veneno necatus est, regnumque Macedoniae mortuo Philippo ad Persen venit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XL Periocha3)
neque hercule videre qui conveniat, fratri affectanti per iniuriam regnum summa vi restitisse, alienigenis bene parto eo cedere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 537:2)
ut me deponat vino, eam adfectat viam, post hoc quod habeo ut commutet coloniam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 657)
[quibus patrem et me teque amicosque omnes affectas tuos ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 18)
quoniam aemulari non licet, nunc invides.
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 3, scene 252)
Neque enim fieri potest ut idem sit quod adfectatur et quod adfectat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 89 6:2)
Quam inlusores et corruptores inimice 2 philosophi adfectant veritatem et adfectando corrumpunt, ut qui gloriam captant, Christiani et necessario appetunt et integre praestant, ut qui saluti suae curant.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 7:1)
'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum affecta nunc est, desiderat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 50:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION