라틴어 문장 검색

'minio' autem ideo, quia facie rubra pingitur Pan propter aetheris similitudinem:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 272)
aether autem est Iuppiter.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA DECIMA., commline 273)
quam circum extremae bene 'extremae' addidit, id est borios et notios, ne eas, quae circa igneam sunt, intellegeremus, quas constat esse temperatas vicinitate caloris et frigoris:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2351)
quod verisimile est, quia dicuntur animae aut igni aut vento aut aqua purgari, quod ut fiat necesse est, dum aut per frigidas plagas aut igneam transeunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 2436)
nam auster est humilis, ut "mundus ut ad Scythiam Riphae- asque arduus arces consurgit, premitur Libyae devexus in austros". ruit ardvus aether tonitribus percrepat, ut "caeli- que ruina".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3242)
pater omnipotens f. i. a. c. i. g. l. d. interdum pro aere Iuno, pro aethere Iuppiter ponitur;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3251)
aliquotiens et pro aere et pro aethere Iuppiter, Iuno vero pro terra et aqua:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3252)
nam aether non habet pluvias.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 3254)
furit mugitibus aether poetice convertit:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1501)
nam cum furor boum sit, aetherem ait furere.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1502)
ignea v. o. a. sitis fervidus calor:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4831)
proelia dicam, ut "erumpunt portis, concurritur aethere in alto".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 54)
unde sacerdotem hunc dicit tunc posse vaticinari et suscipere divinitatem, cum religata in eo fuerit ignea cupiditas, silvestris asperitas, lapsus animi, aquarum mobilitati si- milis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3995)
"Zenon et Chrysippus et Cleanthes sunt et ipsi multiformes, sed ad unitatem providentiae omnes revolvuntur, Cleanthes enim mentem modo naturae atque1 animum, modo aethera, plerumque rationem deum disserit."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:26)
"Zenon, eiusdem magister, naturalem legem atque divinam et aethera interim interdumque rationem vult omnium esse principium;"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 19장 1:27)

SEARCH

MENU NAVIGATION