라틴어 문장 검색

Infinita Dei potentia non efficit ut eius paterna lenitas devitetur, quia in Eo affectio et vis iunguntur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 94:2)
Sic Patris affectio in unamquamque creaturam recidit, cui in mundo tribuit locum.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 99:9)
Omnis materialis universus de Dei amore deque eius immensa erga nos affectione loquitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 107:2)
Non est tantum de opinionibus dicendum, quantum potissimum de rationibus quae oriuntur a spiritalitate, affectionis in mundum curandum alendae causa.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 276:3)
Christianus Iesu oculos, eius affectiones, eius filialem inclinationem habere potest, quandoquidem eius Amorem communicat, qui est Spiritus.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 32:8)
Aut in pulchram quandam redigitur animi affectionem, quae consolatur et fovet, sed animo nostro mutanti, temporum vicissitudinibus subicitur, nec continuatum vitae iter sustinere valet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 39:5)
intellectus, voluntas, affectio.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 42:8)
Amor hodie experientia est quaedam, quae inconstantibus animi affectionibus non iam veritate circumscribitur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 43:4)
Amor reapse ad quandam animi affectionem redigi non potest, quae it redit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:2)
Is quidem nostram affectionem attingit, sed ut amatae personae eam aperiat et ita iter incohet, quod exire a proprio « ego » et ad aliam personam accedere sibi vult ut stabilis necessitudo instituatur.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:3)
Si amor cum veritate necessitudinem non instituit, affectionibus mutabilibus est obnoxius et temporis discrimen non aufert.
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 44:7)
credentes nam Christus adit, dubitabile pectus sub titubante fide refugo contemnit honore, virginitas et prompta fides Christum bibit alvo cordis et intactis condit paritura latebris, crede quod emissus solio Patris angelus infit.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3191)
nutabat inguen saucium, quae corporis pars vilior longeque sub cordis loco diram fovet libidinem.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus Matutinus23)
Christus est, quem rex sacerdos adfuturum protinus infulatus concinebat voce, chorda et tympano, spiritum caelo influentem per medullas hauriens.
(프루덴티우스, Liber Cathemerinon, Hymnus omnis horae2)
Paulus, praeco Dei, qui fera gentium primus corda sacro perdomuit stilo, Christum per populos ritibus asperis inmanes placido dogmate seminans, inmansueta suas ut cerimonias gens pagana Deo sperneret agnito, actus turbinibus forte nigerrimis hibernum pelagus iam rate debili et vim navifragi pertulerat noti.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권1)

SEARCH

MENU NAVIGATION