라틴어 문장 검색

Debet etiam amator in cunctis se coamanti ostendere sapientem, moderatum moribusque compositum et in nullo ipsius debet animum odiosis actibus irritare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 1장: 얻어진 사랑은 어떻게 관리되나 1:4)
quanto etenim maior difficultas accedit mutua praestandi ac percipiendi solatia, tanto quidem maior aviditas et affectus crescit amandi.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:3)
statim etenim timet amans vehementer, ne perpetuo duret animus concitatus amantis.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 2장: 육체적 결합 후 사랑은 어떻게 깊어지나 1:5)
Minui quoque facit amorem de coamante percepta infamia et avaritiae malorumque morum et omnis improbitatis audita relatio, nec non cum alia muliere facta commixtio, licet amandi affectus ibi desit.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 3장: 사랑은 어떻게 식어가나 3:2)
Nihil enim est magis amantibus necessarium quam indubitate cognoscere qualis sit erga eos coamantis affectus.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:2)
Ad haec qui coamantis fidem atque affectum vera cupit indagatione cognoscere, cautissime et subtiliter simulare debet amanti quod alterius concupiscat amplexus, et eius ultra solitum incipiat frequentare viciniam.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:15)
Ob quam rem si suam cognoverit coamantem animo turbari, eam vero credat in amore firmatam et in eo constantissime solidari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:16)
Nam, quum unus amantium [aspiciatur] novi amoris amplexibus enutriri vel de eo quomodolibet cogitare suspicatur amantem, statim in corde et animo vehementer incipit iaculari et intolerabili quodam zelo intrinsecus vulnerari.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:17)
Cuius animi dolorem intrinsecum eius statim evidenter incipit facies indicare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 5장: 우리의 사랑이 반응을 보이는 징후들은 무엇인가 1:18)
Sed si ex hoc ingenio nullum sibi mulier cognoverit afferri profectum, cautissime fingat se de alterius viri amplexibus cogitare, ut antiqua recolens amator et gaudiosa solatia, quae plurima consueverat aviditate suscipere, nunc extraneis exhiberi, zelum in mente resumat amoris, et eius animus incipiat priora praecordialiter affectare solatia.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:10)
Quare igitur in ea suum ponit affectum?
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 5:8)
Qui enim in tantum ab hominum firmitate degenerare cognoscitur ut talium mulierum vincatur affectu, omni penitus remedio iudicatur indignus et est homine defuncto deterior.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 6:6)
si vero postulationes eorum tempore videantur aequales, non immerito [in] mulieris confertur arbitrio ut amatorem illum studeat de duobus eligere, quem magis interior animi exigat explorata voluntas.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 6:5)
IX Quidam a praefata postulavit ut ei faceret manifestum ubi maior sit dilectionis affectus, inter amantes an inter coniugatos.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:1)
"Maritalis affectus et coamantium vera dilectio penitus iudicantur esse diversa et ex motibus omnino differentibus suam sumunt originem.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 7장: 사랑의 여러 사례들 14:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION