라틴어 문장 검색

Nam lac, sanguis, sperma, ova, inveniuntur gradu modico tepida, et minus calida quam ipsa caro exterior in animali quando movetur aut agitatur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 152:2)
Similiter, aqua simplex et aqua agitata in spumam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 261:4)
Necesse prorsus est ut iste motus efficiatur, vel ab aquarum progressu et regressu, in modum aquae in pelvi agitatae, quae quando latus unum pelvis alluit, deserit alterum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 346:1)
vel ut a massa corporea ipsius terrae, tanquam a congregatione corporum connaturalium, attrahantur et rapiantur, et ad eam per consensum ferantur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 353:4)
quia in illis spiritus emittitur, in his agitatur et detinetur:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 386:5)
grana in granariis versa et agitata maneant pura;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:12)
omnia denique agitata exterius non facile putrefiant interius.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 453:13)
Licet enim soni etiam in medio per ventos tanquam per undas agitentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 461:22)
Neque ad hunc usum unquam desunt personae aliquae violentae et temerariae quae, modo potentiam et negotia agitent, ea quovis periculo mercari non dubitent.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, IX. DE INVIDIA 13:5)
Atque ita te geras ut potius iura tua assumas et exerceas tacite et de facto, quam ut quaestiones de iis cum strepitu suscites et agites.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XI. DE MAGISTRATIBUS ET DIGNITATIBUS 3:23)
Quare si viri primores et nobiles propriis motibus violenter rapiantur, et (ut scite Tacitus) liberius quam ut imperantium meminissent, orbes perturbari manifestum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XV. DE SEDITIONIBUS ET TURBIS 8:4)
Introducit enim novum primum mobile, quod omnes imperii sphaeras rapit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XVII. DE SUPERSTITIONE 1:14)
Et, ut verum dicamus, cum talia aliqua verba inter duos agitata fuerint, difficile est probare et verificare ab utro primum incoeperint.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXII. DE ASTUTIA 14:3)
Hoc tamen indefesse in orbem agitatur.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIV. DE INNOVATIONIBUS 1:13)
Etenim cogitationes suas facilius agitat et in omnes partes versat, easdem ordinatius disponit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVII. DE AMICITIA 6:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION