라틴어 문장 검색

Sed excidi ita debet, ut plaga ad similitudinem myrtei folii fiat, quo facilius sanescat:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, II De his, quae per se intumescunt, quomodo incidenda, et curanda sint. 6:6)
Sed inde aperta via, caro diduci debet ferramento facto ad similitudinem graecae litterae (Y):
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, V De telis e corpore extrahendis. 7:1)
In eadem palpebra supra pilorum locum tuberculum parvulum nascitur, quod a similitudine hordei, a Graecis χριθή nominatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 4:1)
Si pili nati sunt, qui non debuerunt, tenuis acus ferrea ad similitudinem spathae lata, in ignem conjicienda est:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 23:2)
quibus nomen a figurae similitudine est.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 34:2)
eoque cavo continet quiddam, quod a vitri similitudine ὑαλοειδέσ Graeci vocant.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, VII De oculorum vitiis, quae scalpello et manu curantur. 38:2)
Quidam medium tumorem excidunt ad similitudinem folii;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XVII De interiore membrana abdominis rupta. 3:2)
deinde eam ferramento, quod a similitudine corvum vocant, incidere sic ut intrare duo digiti, index et medius, possint:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XIX De testiculorum curationibus, et primo de incisione, et curatione inguinis vel scroti. 7:6)
Oportet autem membranam duabus lineis inter se transversis incidere ad similitudinem litterae X, magna cura habita, ne urinae iter violetur:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:1)
Jugale appellari potest ab eadem similitudine, a qua id Graeci ζύγωμα appellant.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 7:3)
Cetera pedis ossa ad eorum, quae in manu sunt, similitudinem structa sunt:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, I De positu et figura ossium totius humani corporis. 27:4)
ab eoque scalper duabus lineis ad rimam agendus, ad similitudinem litterae V sic, ut vertex ejus a foramine, basis a rima sit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, IV De calvaria fracta. 14:5)
siquidem etiam in hoc casu quaedam similitudo est femori et humero, tibiae et cubito, pedi et manui.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, XX De femore luxato. 1:2)
Malleolus autem novellus est palmes innatus prioris anni flagello, cognominatusque ad similitudinem,quod in ea parte, qua deciditur ex vetere sarmento, prominens utrimque mallei speciem praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 6장 3:1)
Sic permensum et perlibratum opus in similitudinem vervacti semper procedit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 13장 13:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION