라틴어 문장 검색

fertur pudicae coniugis osculum parvosque natos ut capitis minor ab se removisse et virilem torvus humi posuisse voltum, donec labantis consilio patres firmaret auctor numquam alias dato interque maerentis amicos egregius properaret exul.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 514)
quin ubi se a volgo et scaena in secreta remorant virtus Scipiadae et mitis sapientia Laeli, nugari cum illo et discincti ludere, donec decoqueretur holus, soliti.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Fingit se cum Trebatio deliberare utrum a scribendis satyris abstineat. 1:14)
qui testamentum tradet tibi cumque legendum, abnuere et tabulas a te removere memento, sic tamen, ut limis rapias, quid prima secundo cera velit versu;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Hereditatum captatores quibus artibus uterentur faceto Ulyssem inter et Tiresiam dialogo exponit.31)
ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi, quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.10)
iam in populo quam multi invidi sint, quam consuetudine horum annorum ab hominibus novis alienati, venire tibi in mentem certo scio;
(퀸투스 툴리우스 키케로, COMMENTARIOLVM PETITIONIS CONSVLATVS AD M. FRATREM, 4장 2:1)
nunc quartum ex generalibus intelligo posse removeri;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 150:1)
ex iis etiam, quos speciales vocabam, removi translationem, frequenter quidem (sicut omnes qui me secuti sunt meminisse possunt) testatus et in ipsis etiam illis sermonibus me nolente vulgatis hoc tamen complexus, vix in ulla controversia translationis statum posse reperiri, ut non et alius in eadem recte dici videretur, ideoque a quibusdam eum exclusum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 151:1)
prior syllogismon habet, an pro non natis sint habendi, qui a familia sunt alienati.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 182:1)
quod genus videtur Aristoteles atque eum secutus Theophrastus a parte negotiali, hoc est πραγματικῆͺ removisse totamque ad solos auditores relegasse, et id eius nominis, quod ab ostentatione ducitur, proprium est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 189:2)
nam et potentes sequitur invidia et humiles abiectosque contemptus et turpes ac nocentes odium, quae tria sunt ad alienandos iudicum animos potentissima.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 23:3)
Quare mihi videntur magnopere damnandi, qui totum hoc genus a praeceptis removerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 9:3)
nunquam itaque tolletur a specie genus, nisi ut omnes species, quae sunt generi subiectae, removeantur, hoc modo, quod nec rationale nec morale est neque animal, homo non est.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 151:3)
simul enim removentur omnia.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 162:2)
quam etiam deficiens iamque non noster ipsum ilium alienatae mentis errorem circa scholas ac litteras habuit!
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 12:6)
quod factum et laudavit et tamen voluntate Milonis removit?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VI 254:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION