라틴어 문장 검색

"iam unum occidistis, alterum occiditis."
(세네카, Controversiae, Sententiae divisiones colores controversiarum., De ui sit actio. Quidam duos filios sub nouerca amisit: dubia cruditatis et ueneni signa insecuta sunt. Tertium filium eius maternus auus rapuit, qui ad uisendos aegros non fuerat admissus. quaerenti per praeconem dixit apud se esse. accusatur de ui. 11:16)
" Quemadmodum," inquit, " magnus luctator est, non qui omnes numeros nexusque perdidicit, quorum usus sub adversario rarus est, sed qui in uno se aut altero bene ac diligenter exercuit et eorum occasiones intentus expectat (neque enim refert, quam multa sciat, si scit, quantum victoriae satis est), sic in hoc studio multa delectant, pauca vincunt.
(세네카, 행복론, Liber VII 5:1)
a fonte discors manat hinc uno latex, alter quieto similis (hunc iurant dei) tacente sacram devehens fluvio Styga;
(세네카, Hercules Furens 11:2)
Ut Colman episcopus, relicta Brittania, duo monasteria in Scottia, unum Scottis, alterum Anglis, quos secum adduxerat, fecerit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. IV.1)
Hic sane priusquam episcopus factus esset, duo praeclara monasteria, unum sibi, alterum sorori suae Aedilburgae construxerat, quod utrumque regularibus disciplinis optime instituerat;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. VI. 1:2)
Statimque surgens, abiit ad uillulae oratorium, et usque ad diem in oratione persistens, mox omnem, quam possederat, substantiam in tres diuisit portiones, e quibus unam coniugi, alteram filiis tradidit, tertiam sibi ipse retentans, statim pauperibus distribuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XII.12)
uel certe una diei, altera noctis praecurrebat exortum, ut utroque tempore mala mortalibus inminere signarent.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. XXIII.12)
itaque praeterquam quod ambo consules profecti ad bellum erant cum quattuor legionibus et magno equitatu Romano Campanisque mille equitibus delectis, ad id bellum missis, et sociorum nominisque Latini maiore exercitu quam Romano, alii duo exercitus haud procul urbe Etruriae oppositi, unus in Falisco alter in Vaticano agro.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 373:1)
Samnium ambobus decreta provincia est, quia tres scriptos hostium exercitus, uno Etruriam, altero populationes Campaniae repeti, tertium tuendis parari finibus, fama erat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 456:1)
uno aut summum altero proelio arcem et caput Italiae in manu ac potestate habituros.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 365:3)
Hannibal magnum terrorem hostibus morte consulis unius, volnere alterius iniectum esse ratus, ne cui deesset occasioni, castra in tumulum in quo pugnatum erat extemplo transfert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 420:1)
exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque scivit uti duae Latinae coloniae una in Bruttios altera in Thurinum agrum deducerentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 599:1)
Rhodii celebratis exsequiis adversus classem, quam fama erat ex Syria venire, tredecim suis navibus et una Coa , altera Cnidia Rhodum, ut ibi in statione essent, profecti sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 247:2)
pars una Heracleam, altera Tetraphyliam petit, ubi custodia regiae pecuniae esse solita erat, tertia Theudoriam, quarta Argitheam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 8:2)
A Cypselis via decem milium fere silvestris angusta confragosa excipiebat, propter cuius difficultatem itineris in duas partes divisus exercitus, et praecedere una iussa, altera, magno intervallo cogere agmen, media impedimenta interposuit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 492:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION