라틴어 문장 검색

Neque cuiquam nostrum licuit more maiorum lege uti neque amisso patrimonio liberum corpus habere:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 33장2)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
Licuit vobis cum summa turpitudine in exsilio aetatem agere, potuistis nonnulli Romae amissis bonis alienas opes exspectare:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 58장18)
Nam fere quem quisque vivus pugnando locum ceperat, eum amissa anima corpore tegebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 61장2)
"Paruum ego te, Iugurtha, amisso patre, sine spe, sine opibus in meum regnum accepi, existimans non minus me tibi quam liberis, si genuissem, ob beneficia carum fore.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 10장1)
Sed postquam in Hispania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, compositus ex variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 18장4)
Amisso loco Numidae fusi fugatique;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 52장5)
Sed milites Iugurthini, paulisper ab rege sustentati, postquam maiore vi hostes urgent, paucis amissis profugi discedunt.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 56장11)
At Iugurtha munimento castrorum impeditus, cum alii super vallum praecipitarentur, alii in angustiis ipsi sibi properantes officerent, multis amissis in loca munita sese recepit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 58장11)
Eodem tempore Iugurtha amissis amicis, quorum plerosque ipse necauerat, ceteri formidine pars ad Romanos, alii ad regem Bocchum profugerant, cum neque bellum geri sine administris posset et nouorum fidem in tanta perfidia ueterum experiri periculosum duceret, varius incertusque agitabat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 74장1)
Iugurtha postquam amissa Thala nihil satis firmum contra Metellum putat, per magnas solitudines cum paucis profectus pervenit ad Gaetulos, genus hominum ferum incultumque et eo tempore ignarum nominis Romani.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 80장1)
nullius autem rei facilior amissio est, quam quae desiderari amissa non potest.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 4 6:3)
amissum aequo animo fert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:3)
sic hic faciendarum amicitiarum artifex substituet alium in locum amissi.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 1, letter 9 5:7)
tamen repositum in animo nostro desiderium loca interdum familiaria evocant nec extinctum memoriam reddunt, sed quiescentem inritant, sicut dolorem lugentium, etiam si mitigatus est tempore, aut servulus familiaris amisso aut vestis aut domus renovat.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION