라틴어 문장 검색

hac antecedit animalia, deos sequitur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 76 9:3)
Sed quemadmodum umbra aliquando antecedit, aliquando sequitur vel a tergo est, ita gloria aliquando ante nos est visendamque se praebet, aliquando in averso est maiorque quo serior, ubi invidia secessit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 79 13:4)
Nam cui, etiam si merita non antecessissent, oportebat ignosci, post beneficia laedenti plus quam venia debetur.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 81 7:4)
Utique enim quo prudentior est, hoc magis se ad id, quod est optimum, extendet et id omni modo consequi cupiet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 21:5)
"Quod dum consequi volumus, in multa mala incidimus, id bonum non est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:1)
Dum divitias autem consequi volumus, in multa mala incidimus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:2)
dum divitias consequi volumus, in multa nos mala incidere.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:5)
In multa autem mala incidimus et dum virtutem consequi volumus.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 87 28:6)
Quae ista dementia est malum suum antecedere ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 98 7:9)
Quid autem dementius quam, cum idem tibi iter emetiendum sit, flere eum, qui antecessit ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 99 7:3)
Vide tamen, quam multos antecedat, qui a tribus vincitur et tribus eloquentissimis.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 100 9:10)
" At felicem illum homines et divitem vocant et consequi optant, quantum ille possidet.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 19, letter 115 17:1)
Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et venienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait:
(세네카, APOCOLOCYNTOSIS DIVI CLAUDII 11:3)
Solebat declamare studiose et TVRRINVS CLODIVS cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus, nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., chapter pr 14:6)
Adeo quidem ista res fugare nos et pigriores ad rem pulcherrimam facere non debet, ut, si spes mihi praecidatur gratum hominem reperiendi, malim non recipere beneficia quam non dare, quia, qui non dat, vitium ingrati antecedit.
(세네카, 행복론, L. Annaei Senecae ad Aebutium Liberalem: de Beneficiis Liber I 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION