라틴어 문장 검색

porro autem anxius erat dubitans, in maxumo scelere tantis civibus deprehensis quid facto opus esset:
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 46장4)
Terrebat eum natura mortalium auida imperi et praeceps ad explendam animi cupidinem, praeterea opportunitas suae liberorumque aetatis, quae etiam mediocris viros spe praedae transversos agit, ad hoc studia Numidarum in Iugurtham accensa, ex quibus, si talem virum dolis interfecisset, ne qua seditio aut bellum oriretur, anxius erat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 6장6)
Itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri, parare atque ea modo cum animo habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 11장9)
Ita, quo clarior erat, eo magis anxius erat, neque post insidias Iugurthae effuso exercitu praedari;
(살루스티우스, The Jugurthine War, 55장6)
Is, ubi primum opportunum fuit, Iugurtham anxium ac miserantem fortunas suas accedit, monet atque lacrimans obtestatur, uti aliquando sibi liberisque et genti Numidarum optime meritae prouideat:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 62장1)
Hunc Marius anxium aggreditur atque hortatur, ut contumeliarum in imperatorem cum suo auxilio poenas petat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 65장5)
Is postquam magnitudine facinoris perculsus ad tempus non venit metusque rem impediebat, Bomilcar, simul cupidus incepta patrandi et timore soci anxius, ne omisso uetere consilio nouum quaereret, litteras ad eum per homines fidelis mittit, in quis mollitiam socordiamque viri accusare, testari deos, per quos iurauisset, monere, ne praemia Metelli in pestem conuerteret:
(살루스티우스, The Jugurthine War, 70장7)
At Marius multis diebus et laboribus consumptis anxius trahere cum animo suo, omitteretne inceptum, quoniam frustra erat, an fortunam opperiretur, qua saepe prospere usus fuerat.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 93장1)
Si vero exiguum erit et angustum, quo possit vita produci, id boni consulet nec ultra necessaria sollicitus aut anxius ventri et scapulis suum reddet et occupationes divitum concursationesque ad divitias euntium securus laetusque ridebit ac dicet:
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 2, letter 17 9:4)
Bona conscientia turbam advocat, mala etiam in solitudine anxia atque sollicita est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 43 5:1)
Nihil est, quod non expugnet pertinax opera et intenta ac diligens cura;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 50 6:1)
Adeo tamen magna res est constantia et in proposito suo perseverantia, ut habeat auctoritatem inertia quoque pertinax.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 6, letter 55 5:5)
Alium enim, ut scis, venti segnes ludunt ac detinent et tranquillitatis lentissimae taedio lassant, alium pertinax flatus celerrime perfert.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 3:3)
Ut breviter finiam, morbus est iudicium in pravo pertinax, tamquam valde expetenda sint, quae leviter expetenda sunt.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 75 11:5)
haec acerrimas gentes bellicosasque hostibus tradidit, haec multorum annorum pertinaci bello defensa moenia patefecit, haec contumacissimos et iugum recusantes in alienum egit arbitrium, haec invictos acie mero domuit.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 10, letter 83 22:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION