라틴어 문장 검색

Horum si medietates sibimet applicaveris, id est xx et xxviij, idem erit.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Descriptionis ad inpariter paris naturam pertinentis expositio 1:5)
Hinc igitur si quis ad alias inaequalitatis species animum tendat, eandem convenientiam intitubanter inveniet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Quemadmodum ad aequalitatem omnis inaequalitas reducatur 5:1)
In naturali scilicet numero secundum superiorum figurarum incrementa tenduntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De pentagonis eorumque lateribus 2:8)
Illi vero, qui sunt pares, quoniam binarii numeri formae sunt, quique ex his coacervati collectique in unam congeriem parte altera longiores numeri nascuntur, hi secundum ipsius binarii numeri naturam ab eiusdem substantiae natura discessisse dicuntur, putanturque alterius naturae esse participes idcirco, quoniam, cum latera tetragonorum ab aequalitate progressa in aequalitatempropriae latitudinis ambitum tendant, hi adiecto uno ab aequalitate laterum discesserunt atque ideo dissimilibus lateribus et quodammodo a se alteris coniunguntur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:5)
Parte altera vero longiores, quod non eadem longitudine tendantur, alterius quodammodo longitudinis et parte altera longiores vocantur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, De ea natura rerum, quae dicitur eiusdem naturae, et de ea, quae dicitur alterius naturae et qui numeri cui naturae coniuncti sint 1:14)
Tendit in externas ire tenebras
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, III 3:1)
Sed dic mihi, meministine quis sit rerum finis quoue totius naturae tendat intentio?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, XII 1:14)
Latos tendere terminos,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XVI 12:1)
Sed quamuis late humana tendantur imperia, plures necesse est gentes relinqui quibus regum quisque non imperet.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, IX 1:6)
Notis applicat exteris
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, VIII 38:1)
Quod igitur temporis patitur condicionem, licet illud, sicuti de mundo censuit Aristoteles, nec coeperit umquam esse nec desinat uitaque eius cum temporis infinitate tendatur, nondum tamen tale est ut aeternum esse iure credatur.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:8)
Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit.
(카이사르, 아프리카 전기 17:1)
Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:4)
Quarto die navigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram adplicant.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:8)
His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 17:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION