라틴어 문장 검색

cum enim ansa propius caput, unde lancula pendet, ibi ut centrum est conlocata et aequipondium in alteram partem scapi, per puncta vagando quo longius paulatim ad extremum perducitur, paulo et inpari pondere amplissimam pensionem parem perficit per scapi librationem, et examinato longius ab centro recedens ista inbecillior aequipondii brevitas maiorem vim ponderis momento deducens sine vehementia molliter ab imo susum versum egredi cogit [futurum]. Quemadmodum etiam navis onerariae maximae gubernator ansam gubernaculi tenens, qui οἴαξ a Graecis appellatur, una manu momento per centrum ratione pressionibus aptis agitans, versat eam amplissimis et inmanibus mercis et penus ponderibus oneratam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 3장15)
levis armatura etiam per anfractus iugi procurrere et ab lateribus cum levi armatura conserere per iniqua atque aequa loca pugnam poterat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 44:1)
Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti.
(카이사르, 히스파니아 전기 14:2)
cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 61:3)
cognito deinde in latere altero quinquaginta onerarias suarum stantibus in ostio portus Eumenis rostratis, quibus Damius praeerat, inclusas esse, circumvectus propere ac summotis terrore hostium navibus, onerarias datis qui prosequerentur decem lembis in Macedoniam mittit, ita ut in tutum prosecuti redirent Tenedum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 341:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION