라틴어 문장 검색

ut bos armenta sic ego bonos viros aut eos quicumque dicentur boni sequar, etiam si ruent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 7 11:6)
auri navem evertat gubernator an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia nihil interest.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Paradoxa stoicorum ad M. Brutum, Paradoxon III, 1장5)
Accessere continuo duo servi et symphonia strepente scrutari paleam coeperunt erutaque subinde pavonina ova divisere convivis.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:6)
At paries circa palea satiatus inani fortuitoque luto clavos numerabat agrestes, et viridi iunco gracilis pendebat harundo.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:11)
multi greges ovium, multa ibi equorum boum armenta, quae montibus hieme depulsa herbis et tepore verno nitescunt.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 3:3)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)
forte sub umbrosis nemorosae vallibus Idae candidus, armenti gloria, taurus erat, signatus tenui media inter cornua nigro:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:193)
it comes armentis, nec ituram cura moratur coniugis, et Minos a bove victus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:201)
quid tibi cum speculo, montana armenta petenti?
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:204)
ductus ab armento taurus detrectat aratrum, subtrahit et duro colla novella iugo:
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ex Ponto, 3권, poem 712)
campus erat, campi claudebant ultima colles silvaque montanas occulere apta feras, in medio paucos armentaque rara relinquunt, cetera virgultis abdita turba latet, ecce velut torrens undis pluvialibus auctus aut nive, quae Zephyro victa tepente fluit, per sata perque vias fertur nec, ut ante solebat, riparum clausas margine finit aquas:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권140)
Pan erat armenti, Pan illic numen equarum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 2권177)
omnibus agricolis armentorumque magistris Iliadae fratres iura petita dabant, saepe domum veniunt praedonum sanguine laeti et redigunt actos in sua rura boves.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 3권36)
venerat Alcides, Graius uterque genus (hospes Aventinis armentum pavit in herbis claviger, et tanto est Albula pota deo):
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권53)
Non incola montis, non ego sum pastor, non hic armenta gregesque horridus observo.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 51:12)

SEARCH

MENU NAVIGATION