라틴어 문장 검색

quis namque oculis certaverit usquam Vindicis, artificum veteres agnoscere ductus et non inscriptis auctorem reddere signis?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 4권, Hercules Epitrapezios novi vindicis6)
sic auferre rogis umbram conatur et ingens certamen cum Morte gerit curasque fatigat artificum inque omni te quaerit amare metallo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 5권, epicedion in Priscillam4)
Cuivis artifici in arte credendum est sua.
(푸블릴리우스 시루스, Syrus가 작성했다고 잘못 알려진 문장들, C23)
Malus Iuppiter, si fulmen illius est, impius in nepotem, invidus in artificem.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 14장 4:3)
Deum quilibet opifex Christianus et invenit et ostendit et exinde totum quod in deum quaeritur re quoque adsignat;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 46장 9:1)
Inde Romani arcessitos artifices mutuantur, tempus, enuntiationem, ut ludii a Lydis vocarentur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 5장 2:2)
Amant quos multant, depretiant quos probant, artem magnificans artificem notant.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 22장 2:2)
Cum igitur humana recordatio etiam obstrepente gratia voluptatis damnandos eos censeat ademtis bonis dignitatum in quendam scopulum famositatis, quanto magis divina iustitia in eiusmodi artifices animadvertit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 1:1)
Sane et ille artifex pugnorum impunitus ibit?
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 23장 2:6)
At insulani murum, quem iussi fuerant, non tam lapidibus quam cespitibus construentes, utpote nullum tanti operis artificem habentes, ad nihil utilem statuunt.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII. 1:4)
Quid tibi nunc molles prodest coluisse capillos Saepeque mutatas disposuisse comas, Quid fuco splendente genas ornare, quid ungues Artificis docta subsecuisse manu?
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 86)
Romanos homines, victores omnium circa populorum, opifices ac lapicidas pro bellatoribus factos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber I 614:2)
urbem quoque omni etiam expertium ante certaminis multitudine opificum ad spem praedae evocata obsidere parat;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 103:1)
gravis iam is antea genti fuerat opibus superbiaque, quia sollemnia ludorum, quos intermitti nefas est, violenter diremisset, cum ob iram repulsae, quod suffragio duodecim populorum alius sacerdos ei praelatus esset, artifices, quorum magna pars ipsius servi erant, ex medio ludicro repente abduxit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 4:1)
sic hercule tamquam artifices improbi opus quaerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION