라틴어 문장 검색

quod quamquam dubitationem non habet - est enim infixum in ipsa natura comprehenditur suis cuiusque sensibus sic, ut, contra si quis dicere velit, non audiatur - , tamen, ne quid praetermittamus, rationes quoque, cur hoc ita sit, afferendas puto.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 37:3)
quod praeceptum quia maius erat, quam ut ab homine videretur, idcirco assignatum est deo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 60:3)
In enumerandis autem corporis commodis si quis praetermissam a nobis voluptatem putabit, in aliud tempus ea quaestio differatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 61:1)
si enim, ut mihi quidem videtur, non explet bona naturae voluptas, iure praetermissa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 61:3)
ipsi enim quaeramus a nobis stellarum motus contemplationesque rerum caelestium eorumque omnium, quae naturae obscuritate occultantur, cognitiones quem ad modum nos moveant, et quid historia delectet, quam solemus persequi usque ad extremum, praetermissa repetimus, inchoata persequimur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 70:2)
nam cum ita copulatae conexaeque sint, ut omnes omnium participes sint nec alia ab alia possit separari, tamen proprium suum cuiusque munus est, ut fortitudo in laboribus periculisque cernatur, temperantia in praetermittendis voluptatibus, prudentia in dilectu bonorum et malorum, iustitia in suo cuique tribuendo.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 90:2)
Temperantia autem constat ex praetermittendis voluptatibus corporis:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 38:8)
reges enim si scientes praetermittunt, magna culpa est;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 91:2)
quod a Panaetio praetermissum esse miror.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 9:2)
Hac divisione, cum praeterire aliquid maximum vitium in dividendo sit, duo praetermissa sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 13:1)
Praetermittendae autem defensionis deserendique officii plures solent esse causae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 38:1)
Eorum autem ipsorum, quae honesta sunt, potest incidere saepe contentio et comparatio, de duobus honestis utrum honestius, qui locus a Panaetio est praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 196:2)
Nec enim locus ullus est praetermissus ab iis, qui ad leges, qui ad mores, qui ad disciplinam rei publicae pertineret, ut otium suum ad nostrum negotium contulisse videantur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 201:2)
Hie locus a Panaetio est, ut supra dixi, praetermissus.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 207:2)
Sed valetudo sustentatur notitia sui corporis et observatione, quae res aut prodesse soleant aut obesse, et continentia in victu omni atque cultu corporis tuendi causa [praetermittendis voluptatibus], postremo arte eorum, quorum ad scientiam haec pertinent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 113:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION