라틴어 문장 검색

etiam argentum est ultro obiectum, Ut sit qui vivat dum aliud aliquid flagiti conficiat.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 27)
Ille astu subit ac tremibunda supervolat hasta, et genua amplectens effatur talia supplex:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 22:6)
Isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae posse neque instantem reginam avertere cernit, consilio versare dolos ingressus et astu incipit haec:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:4)
flagitio additis damnum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 58)
rectius occupat nomen beati qui deorum muneribus sapienter uti duramque callet pauperiem pati peiusque leto flagitium timet, non ille pro caris amicis aut patria timidus perire.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 4권, Poem 914)
neglectis flagitium ingens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Catii nesciocuius fatuitatem irridet, qui summam hominis felicitatem in arte culinaria poneret. 1:19)
non minorem flagitiis occasionem secreta praebuerint.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 71:5)
ac si quis est, qui flagitia manifesta in eligendo filii praeceptore non vitet, iam hinc sciat cetera quoque, quae ad utilitatem iuventutis componere conamur, esse sibi hac parte omissa supervacua.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 30:3)
nam et dux Flaminius et Gracchi, Saturnini, Glauciae magistratus, et in medicis venena et in his, qui philosophorum nomine male utuntur, gravissima nonnunquam flagitia deprehensa sunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 253:2)
erunt quaedam causae (neque id raro) crimine quidem, de quo cognitio est, faciles ad diluendum sed multis anteactae vitae flagitiis et gravibus oneratae;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 116:1)
namque ut in armorum certamine adversos ictus et rectas ac simplices manus cum videre, tum etiam cavere ac propulsare facile est, aversae tectaeque minus sunt observabiles, et aliud ostendisse quam petas artis est, sic oratio, quae astu caret, pondere modo et impulsu proeliatur;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 21:1)
In tanta tamque corrupta civitate Catilina, id quod factu facillumum erat, omnium flagitiorum atque facinorum circum se tamquam stipatorum catervas habebat.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 14장1)
Sed in ea coniuratione fuit Q. Curius, natus haud obscuro loco, flagitiis atque facinoribus coopertus, quem censores senatu probri gratia moverant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 23장1)
Primum omnium, qui ubique probro atque petulantia maxume praestabant, item alii per dedecora patrimoniis amissis, postremo omnes, quos flagitium aut facinus domo expulerat, ii Romam sicut in sentinam confluxerant.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 37장5)
gratia, voce, denique omnibus modis pro alieno scelere et flagitio, sua quasi pro gloria, nitebantur.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 15장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION