라틴어 문장 검색

oro, parumper attendas quantum de legibus ipse queratur fatorum et nimio de stamine, cum videt acris Antilochi barbam ardentem, cum quaerit ab omni quisquis adest socius, cur haec in tempora duret quod facinus dignum tam longo admiserit aevo.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura X104)
interius si adtendas, magis illa iuvant quae pluris emuntur.
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI6)
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere solo, magno opere a vera lapsi ratione videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 17:1)
Quapropter qui materiem rerum esse putarunt ignem atque ex igni summam consistere posse, et qui principium gignundis aera rebus constituere aut umorem qui cumque putarunt fingere res ipsum per se terramve creare omnia et in rerum naturas vertier omnis, magno opere a vero longe derrasse videntur.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 18:1)
quapropter quoniam quae paulo diximus ante in commutatum veniunt, constare necessest ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam, ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 19:11)
quapropter quoniam nihil nostro in corpore gazae proficiunt neque nobilitas nec gloria regni, quod super est, animo quoque nil prodesse putandum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:11)
quapropter quoniam est animi natura reperta atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai nomen, ad organicos alto delatum Heliconi, sive aliunde ipsi porro traxere et in illam transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 3:13)
quapropter mortale utrumque putandumst, in multas quoniam partis disciditur aeque.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 16:16)
quapropter neque natali privata videtur esse die natura animae nec funeris expers.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 18:1)
quapropter luna necesse est, quandoquidem claram speciem certamque figuram praebet, ut est oris extremis cumque notata, quanta quoquest, tanta hinc nobis videatur in alto.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 22:6)
Si diligenter adtenderis, invenies et domi.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 11:2)
Quapropter si bos in specum decidisset eumque paterfamilias adhibitis operis liberasset, non est visus ferias polluisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 11:3)
Quapropter universi pecoris antistes et vere pastor agnoscitur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 45:3)
Simile dictum Populiae Marci filiae, quae miranti cuidam, quid esset quapropter aliae bestiae numquam marem desiderabant nisi cum praegnantes vellent fieri, respondit:
(Macrobii Saturnalia, Liber II, V. 10:1)
Saecula Romanos numquam tacitura labores Attendunt, aevumque sequens speculatur ab omni Orbe ratem, Phariamque fidem.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 8권 6:50)

SEARCH

MENU NAVIGATION